École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Août 1224

Jean Motel, clerc, reconnaît au chapitre la propriété de 5 arpents de vignes à « Boellum » (Bou ?)1 dont il a la jouissance viagère, et que son oncle avait données à la chapelle Sainte-Madeleine en l'église d'Orléans, et promet d'en payer la dîme.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 427.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Lebertus, decanus et universum Aurelianense capitulum omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod Johannes Motel, clericus, in capitulo nostro constitutus, coram nobis recognovit quod Stephanus Camerarius, avunculus suus, pro remedio anime sue legavit in perpetuam elemosinam altari beate Marie Magdalene in ecclesia nostra sito quinque arpenta vinearum que inferius exprimentur, ita tamen quod idem Johannes, si clericatus ordinem susciperet et clericus permaneret, eas in vita sua teneret, sub recognitione decem solidorum singulis annis capellanis ejusdem altaris solvendorum. Juravit autem idem Johannes super sacrosancta (sic) coram nobis quod in predictis vineis nichil jure hereditario reclamabit, sed proprietas earumdem penes ecclesiam nostram nomine predicti altaris firma et inconcussa permanebit et altare eas relevabit et censabit. Predictus tamen Johannes de eis decimam solvet annuatim. Sita sunt predicta quinque arpenta in territorio quod Boellum nuncupatur, quorum tria fuerunt Thome Possemote et sunt in censiva Boniamici, reliqua vero duo arpenta fuerunt preposite (sic) Magdunensi et sunt in censiva Pontis Aurelianensis et Hugonis militis de Rua Nova. Nos autem in hujus rei fidem et testimonium presentem paginam litteris anuotatam sigillorum nostrorum fecimus munimine roborari. Actum .


1 Après avoir identifié (ch. CLXVIII) « Boel » avec Bou, il reste pourtant un doute.