École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » [1166-1189]

Don par Adam Harens à Sainte-Croix de la partie de la dîme des Juifs2, levée sur les possessions du chapitre en ce lieu.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 376.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Dilectis in Christo fratribus et amicis Hugoni decano totique capitulo Sancte Crucis Aurelianensis G[aufridus] decanus et universum Carnotensis ecclesie capitulum, salutem in Domino. Noverit fraternitas vestra quod cum Adam Harens magistro Bertero, concanonico nostro et vestro quicquid habebat in decima do Juis, scilicet medietatem ipsius decime vendidisset, candem decimam ad mandatum ipsius magistri Berteri super altare ecclesie nostre, de assensu uxoris sue et liberorum, fratrum quoque et eorum quorum interesse credebatur, obtulit, et dimisit vobis quidem et ecclesie vestre ad opus pauperum qui die cene dominice mandato1 intererunt illam prefate decime partem que de territorio quod in memorata villa habetis proveniet, totum vero reliquum, in cujuscunque terra sit, nobis ad simile pietatis opus conferens et assignans, domino Ebrardo, vicecomite Carnotensi, de cujus feodo ipsa decima erat feodum, nobis et vobis in elemosinam concedente, et tam venditionem quam oblationem ejus scripto suo autentico confirmante.


2 Les Juifs, commune de Prasville, canton de Voves (Eure-et-Loir).
1 Le Mandé.