École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Jargeau1176

L'évêque Manassé, à la prière de Robert, maire démissionnaire de Bou, accorde cette mairie à Raymond de Bou, avec la main d'Erembourg, fille de Robert.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Nichil eque aufert oblivionis incommodum sicuti vivax memoria litterarum. Circa quod ego Manasses, Dei gracia Aurelianensis episcopus, tam posterorum quam instancium noticie presentis scripti testimonio transmittendum duximus quia Robertus, quondam major de Bullo, dum esset major, per multas vices in presencia nostra constitutus nobis lacrimabiliter fuit conquestus quia tum propter cara tempora, tum pro magna quam domi habebat familia, maxima oppressus esset inedia, adeo, inquam, quod non haberet unde aliquam filiarum suarum quos habebat etiam pauperi et ignobili viro maritaret. Nos vero, moti tandem misericordia super illo, refutata ab eo in manu nostra majoria sua de Bullo, nullo cogente, sed ex propria et spontanea voluntate sua, cum eamdem majoriam nullus habere posset vel deberet, nisi Sancte Crucis serviens esset, quamdam ejusdem Roberti filiam, Aremburgim nomine, Sancte Crucis ancillam, cum majoria de Bullo, sicut prefatus Robertus eam tenuerat, Rainaldo de Bullo, servienti Sancte Crucis et nostro et heredibus suis ad misericordiam nostram integre possidenda, in uxorem dedimus et eumdem Rainaldum de eadem majoria in hominem nostrum ligium accepimus. Hoc voluit et approbavit Aremburgis, uxor predicti Roberti, cum filiabus suis Aaliz, uxore Brumatin, et Amelina et Odelina, et concessit ; et ex parte sua et filiarum suarum super hoc Symonem de Loia, Johannem de Averzaio et Odonem, nepotem viri sui Roberti, appellavit. Nos vero, ad removendam in posterum super hoc calumpniam et contempcionem, ad preces supradicti Roberti et uxoris et filiarum suarum pretaxatarum predicto Rainaldo et heredi suo, ut hoc ratum maneat et firmum, presentem dedimus cartam sigilli nostri munimine roboratam. Actum publice Gargogili . Astantibus ibidem nobiscum tam clericis quam laicis quorum hec sunt nomina : Radulphus de Fracta valle, S. Crucis canonicus, Gofridus de Auvernia, cantor Gargogilensis, Berengerius de Bullo, Odo de Grunlu, Radulphus de Puisos, Johannes, cambellanus noster, Johannes Phariseus, Herbertus Porcellus, Thomas de Marzi, Walterius, clericus de Bullo, Bartolomeus et Petrus de Colle, Andreas frater Adam de Colle, Johannes Brumatin, Aalardus Aviardi, Robertus Soes. Ordinatis in ecclesia S. Crucis majoribus personis Hugone decano, Andrea cantore, Letoldo subdecano, Manasse capicerio, cancellario nullo. Data per manum Odonis notarii nostri.