École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » [avant le 1er août] 1164

En présence de Thibaud, comte de Blois, Pierre de Péronville engage au chapitre, pour 40 livres, ses possessions à Villequoy.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 377.
  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 70.
  • C Bib. nat. de France, Moreau 107, p. 73; d'après le cartulaire, fol. 132.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Teobaldus, Dei gratia comes Blesensis et regius dapifer. Notum fieri volo tam instantibus quam futuris, quod Petrus de Pesovilla invadiavit capitulo Sancto Crucis pro XL libris quicquid habebat in villa que dicitur Villa Gualli, tam in hominibus quam in terris cultis sive non cultis, tam in aquis quam in pascuis, cum omnibus redditibus ad villam pertinentibus, excepta porciuncula terre quam ipse locaverat cuidam colono per quinquennium ; peracto vero quinquennio, redibit ad ecclesiam. Si tamen interim in possessione fuerit vadimonii, terminus vadimonii erit usque ad duos annos ; peracto autem termino isto, usque licebit Petro vel heredi ejus redimere. Quod si infra terminum non redemerit usque vel , deinceps non poterit redimere usque ad annum. Poterit autem redimere singulis annis, et non aliter. Odo Borrelli, a cujus feodo predictus Petrus se dicebat habere possessionem, voluit et laudavit. Juraverunt insuper ipse et filius ejus primogenitus, et uxor filii, et alii heredes sui, omnem calumpniam sive questionem super vadimonio movendam se pacificaturos. Quod si a predicta pactione aliquo modo resilire voluerit, Odo prenominatus et ipse Petrus dederunt me obsidem et responsalem super possessionem suam, si , ab ecclesia submonitus, emendare noluerit ; ita quod, salvo jure hominii utriusque, de rebus eorum capiam ; ita quidem quod, quicquid da[m]pni ecclesie inde illatum fuerit restaurabo, donec idem Petrus ad plenum ecclesie satisfecerit. Sciendum autem quod Petrus et heredes sui usumfructum prenominate terre crogaverunt ecclesie Sancte Crucis in elemosinam, quandiu vadimonium durabit. Actum in presencia nostra .