École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 29 mars 1284

Vente au chapitre par Jean de Bruyères le Châtel d'une maison sise derrière l'église Saint-Martin-Cuisse-de-Vache, pour 70 livres parisis.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 268.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis Aurelianensis salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presentia constituti Johannes de Brueriis castro et Agnes dicta La Letaude, ejus uxor, vendunt et nomine venditionis quitant et tradunt venerabilibus viris decano et capitulo Aurelianensibus quamdam domum cum ejus pertinenciis quam se habere dicunt sitam in vico deretro ecclesiam Beati Martini1 juxta claustrum sancti Aniani, juxta domum capituli Sancti Aniani Aurelianensis, ex una parte, et juxta predictam ecclesiam Beati Martini, ex altera, que domus quondam fuit defuncti Reginaldi dicti Templier, quondam canonici Parisiensis, in censiva Sancte Crucis Aurelianensis, precio sexaginta et decem librarum parisiensium de quibus coram nobis se tenent pro pagatis, renunciantes dicti conjuges per fidem suam exceptioni non numerate pecunie, etc... Immo dicti conjuges venditores quilibet in solidum per fidem suam dictam domum venditam cum ejus pertinenciis garentire, liberare et deffendere promittunt dictis decano et capitulo Aurelianensibus et eorum successoribus in dicta ecclesia et omnibus ab eis causam habentibus ad usus et consuetudines Aurelianenses contra Johannam, ejusdem Agnetis filiam, et etiam contra omnes, etc... .

Adam.


1 « Sanctus Martinus coyse de vache » (cuisse de vache), porte une analyse écrite au dos.