École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » [ap. le 3 août] 1124

Jean, évêque d'Orléans, accorde au chapitre, à perpétuité, la villa de Villepion et le clos de vignes de Coigny1.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 68.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Johannes Dei gratia Aurelianensis episcopus, et Stephanus Sanctæ Crucis decanus, Archembaudus quoque subdecanus et præpositus. Notum fieri volumus cunctis fidelibus tam futuris quam et instantibus quod commune capitulum Sanctæ Crucis communi et humili peticione a nobis postulavit ut villam quæ Villare pium dicitur, quæ videlicet huc usque præstitura extiterat, jure perpetuo habendam et possidendam, et cum ea clausum vinearum apud Cogsniacuma, ad communes usus capituli eis concederemus, et in plenam capituli potestatem prorsus redigeremus. Nos siquidem provida consideratione consilii possessiones et redditus eorum ipsis in servicio Dei minus sufficere diligentissime intuentes, petitioni eorum annuendum digne censuimus, et prædictam villam cum clauso supradicto ita proprie et libere et jure perpetuo habendam et obtinendam eis concessimus, ut neque nos neque successores nostri, episcopus videlicet, aut decanus, aut præpositus, neque aliquis major, neque quilibet ministeriales nostri, in ea vel in ejus appenditiis quicquam deinceps capiamus, et ut plenius dicatur, ibi nihil penitus habeamus, neque aliquam ibi talliam vel consuetudinem quamlibet exigamus ; immo et villa et omnia ad eam pertinentia ita solius capituli propria habeantur, et quicquid redditus in perpetuum illa reddiderit, in communibus tantum canonicorum usibus expendatur. Si quis autem prædictæ concessioni et institutioni nostræ scienter in posterum obviare et inde aliquid præsumpserit aut mutare aut minuere, sciat se excommunicationis proculdubio sentenciam incurrisse. Quod ne valeat oblivione deleri, scripto commendavimus ; et ne possit a posteris infirmari, sigilli nostri auctoritate subterfirmavimus.

Actum publice . S. Stephani decani. S. Philippi præcentoris. S. Archembaudi subdecani et præpositi. S. Bartholomæi capicerii.

Data per manum Algrini cancellarii.


1 « Extatetiam descripta nº VII hujus chartularii ». — Cf. ch. LII., n. 1.
a Cosniacum.