Composition entre le chapitre de Sainte-Croix et Régnaud de Graçay au sujet des hommes et des terres de Maray.
- B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 91.
 
- a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
 
                Ego Vulgrinus, Dei
                      gratia
                    Bituricæ sedis humilis minister, notum
                  esse volo tam futuris quam præsentibus quod discordia erat inter canonicos
                    Sanctæ Crucis et dominum Rainaudum de
                    Craciaro propter homines et terram Sanctæ Crucis de
                    Maciaco, quam et ipse et homines sui multis injuriis infestabant, et
                  per malas consuetudines opprimebant, et etiam proprias res canonicorum
                  capiebant.
                Pro quibus injuriis et dampnis canonicis et terræ et eorum hominibus illatis,
                  quorum summa multa erat, pacem domnus Rainaudus quæsivit.
                Quæ omnia canonici ea conditione ei condonaverunt, ut eas malas consuetudines,
                  quas ipse et pater suus in hominibus et terra Sanctæ Crucis
                  injuste posuerant, dimitteret, et quietas clamaret : quod et ita fecit.
                Erant autem illæ malæ consuetudines, quas quietas clamavit, ista.
                Porcos hominibus Sanctæ Crucis quærebat, et ab eis
                  capiebat, et si dare nollent, auferebat.
                Similiter de agnis, de arietibus, de vaccis, de tallia, de messura, quam et ipse
                  et homines sui in prædicta terra capiebant, de vino, et de annona, et pecudibus,
                  et de ceteris unde vivitur, quæ servientes sui sine jussu domni
                    Rainaudi ac suorum servientium vendi non permittebant, et
                  præter istas, si quas alias malas consuetudines ipse aut pater suus miserat,
                  quietas clamavit in his scilicet qui conjugati fuerint, et uterque
                    Sanctæ Crucis sit ; vel si viduus sit, et
                    Sanctæ Crucis sit ; vel si vidua sit, et
                    Sanctæ Crucis sit.
                Canonici quoque suam proprietatem quocunque voluerint sine calumpnia deportabunt
                  vel vendent.
                Hominibus autem Sanctæ Crucis sua deportare et vendere ad
                  quæcumque loca voluerint licebit, præter ad loca illa ubi ipse guerram
                  habebit.
                Canonici vero ea quæ antecessores domni Rainaudi ab ecclesia
                    Sanctæ Crucis pro terræ defensione tenuisse cognoscebant,
                  sibi tenendum concesserunt ; hoc est, de uxoratis hominibus de
                    Maziaco, quorum alter, sive vir, sive mulier, domni
                    Rainaudi erat, propter canonicos non dimittet quod in eis
                  non capiat quicquid voluerit.
                Similiter et canonici, si alter eorum aut vir aut mufier ipsorum fuerit, capient
                  in eis quicquid voluerint.
                In unoquoque arpento vinearum modium unum vini, si tantum ibi fuerit, et unum denarium capiet.
                Piscationem aquæ habehit in unaquaque ebdomada 


