École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 21 juillet 1279

Robert, évêque d'Orléans, amortit au chapitre ses nouvelles acquisitions de Moret.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 365.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis Robertus, miseratione divina Aurelianensis episcopus, salutem in Domino sempiternam. Dilecti in Christo filii decanus et ut, capitulum ecclesie Aurelianensis nobis humiliter supplicarunt cum ipsi a Hemardo de Mores quasdam terras cum quadam domo emissent2 sitas apud Mores in parrochia de Rovreio Sancte Crucis in feodo Petri dicti Courteheuse, domicelli, et de retrofeodo nostro moventes, cujusmodi res emptas dicebant sibi et ecclesie sue esse a dicto Petro admortificatas, terras et domum predictas eisdem admortificare similiter curaremus. Nos igitur, ipsorum supplicationibus inclinati, terras et domum antedictas, a predicto Hemardo, ut dictum est, emptas, dictis decano et capitulo ipsorumque ecclesie predicte admortificamus, volentes et expresse concedentes quod ipsi dictas resa dicto Hemardo emptas et a nobis admortificatas decetero et imperpetuum teneant et possideant in manu mortua pacifice et quiete. In cujus rei memoriam et testimonium eisdem decano et capitulo presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas. .


2 Ch. CCCXLV.