École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 975

Hugues, duc de France et marquis, rend à Sainte-Croix d'Orléans l'abbaye de Saint-Jean.

  • a Gallia Christiana, t. VIII, col. 486; d'après le cartulaire.
  • b Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après b.

Si loca sanctorum in quibus memorias eorum agimus ac cineres custodimus, cultu piæ devotionis atque religionis officio ad melioris apicem status provehere curemus, omni dubietate seclusa credimus eosdem patrocinatores nobis haberi in cœlis, ob quorum honorem hæc agere studemus in terris. Et quamquam nil illis præmii conferatur a nobis, nobis tamen merces religionis augmentatæ adquiritur, et non solum futuræ repensionis denario nos ditari confidimus, sed et præsentis vitæ curriculo ab imminentibus anxietatum periculis, eisdem intervenientibus, multoties liberari. Nec ideo diffidimus si non semper ab instanti angustia subtrahimur, cum constet eosdem sanctos, ut postmodum plenæ felicitatis gloria potirentur, præsentis regni tribulationibus tribulatos, ac variis tribulationum calamitatibus vexatos esse, quos tamen in talibus a Domino dilectos fuisse nemo sapiens sanum ignorat. Sed et eadem loca sanctorum nequaquam arbitramur honeste posse tractari, si illic Domino nostro Jesu Christo famulantibus et divinum officium persolventibus stipem debitam denegemus, et ea quæ alii ob redemtionem animarum suarum contulerunt, nostra avaritia detorquemus. Quapropter minime dubitandum est æternis nos suppliciis affligendos, si aliorum vota tam temerarie applicamus usibus nostris. Unde etiam cujusdam viri sapientis admonemur documentis, quibus ait : Ante mortem præpara tibi justitiam quoniam non est invenire epulas apud inferos. Horum igitur et aliorum incitationibus oraculorum instructus,1 ego Hugo, Francorum dus et marchio, notum fieri volumus omnibus fidelibus nostris, tam præsentibus quam etiam futuris, quod , adiit præsentiam nostram quidam episcopus Aurelianensis sanctæ matris ecclesiæ, nomine Arnulphus anno sui præsulatus XII, reclamans quamdam terram, quæ olim luculenta cupiditate a locc sibi nutu Dei commisso fuerat abstracta ; et nunc eam quidam miles noster Hugo e nostra manu videbatur tenere in beneficium. Cujus petitionem ratam dijudicantes, consentiente eodem milite nostro Hugone et comitibus nostris, reddimus eidem ecclesiæ, in honorem Dei et sanctæ Crucis constructæ, quamdam abbatiam in honore sancti Johannis prope muros civitatis, cum omnibus ad se pertinentibus plene, et ad integrum sine ulla alterius inquietudine totam eidem loco concessimus perpetualiter possidendam. Si præfatam igitur abbatiam S. Johannis a nobis redditam ac restitutam a nobis, contra jus amplius aliquis ecclesiæ et contra voluntatem episcopi ejusdem loci S. Crucis, aut vi aut aliquo ingenio abstrahere, præsumere tentaverit, ex auctoritate Dei et nostra... anathemati subjaceat. Signum Hugonis ducis, qui hoc scriptum fieri vel adfirmari curavit. Signum Rotberti filii ejus. Signum Gauffredi comitis. Signum Fulconis filii ejus. Signum Henrici comitis. Signum Wauterii comitis. Signum Walterii et Radulfi filiorum ejus. Signum Burchardi comitis. Signum Burchardi, hujus rei amanuensis.


1 Tout ce préambule est, mot pour mot, le même que celui de la charte XLVIII du cartulaire, auquel il a servi de modèle soixante-dix ans plus tard. Y a-t-il lieu d'en tirer argument contre l'authenticité de l'un de ces actes ??