École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 15 avril 1292

Vente au chapitre par Jean Baron à Thibaud d'Avalon, vicaire perpétuel à Sainte-Croix, d'une maison sise devant le cimetière de Sainte-Croix, pour 70 livres parisis.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 268.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inscripturis, officialis curie Aurelianensis salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti Johannes Baronis senior et Amelina, ejus uxor, confessi sunt in jure coram nobis se vendidisse, quitavisse et nomine vendicionis in perpetuum concessisse Theobaldo de Avalone, presbitero, perpetuo vicario in ecclesia Sancte Crucis Aurelianensis, quamdam domum cum pertinentiis ejusdem quam se habere dicebant ab oppositis cimiterii Sancte Crucis Aurelianensis, inter domum capituli Aurelianensis, ex una parte, et domum defuncti Guillermi Coustosii, ex altera, in censiva capituli ecclesie Sancti Petri Puellarum Aurelianensis, ad duos denarios et obolum censuales sine aliis redebencis et ad vendas tamen, quando eas contigerit evenire, totum jus suum, dominium, possessionem et proprietatem dicte domus et pertinentiarum ipsius in dictum Theobaldum et ejus heredes et successores in perpetuum transferendo, et nichil sibi juris vel heredibus suis in eisdem in posterum retinendo, et se desesierunt coram nobis de dicta domo et ejus pertinenciis, et dictum Theobaldum investierunt de eisdem per traditionem presentium litterarum, pro precio sexaginta et decem librarum parisiensium, de qua pecunie summa dicti conjuges se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis in pecunia numerata. Exceptioni, etc... Promiserunt etiam, etc... Renunciantes, etc... In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum Aurelianensis curie duximus apponendum. modo.

G. Mormannus.