École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Mai 978

Hugues, archevêque de Bourges, affranchit de synode et de gîte l'église de Maray, en échange de prières.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 343.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Hugo, Bituricensiumgratia Dei archiepiscopus. Quaecumque locis divinae aulae dicatis vel delegando annuimus aut minus idonea supplere innitimur2, hoc expetere nostre humilitatis ministerium et presentis vite felicitatem indere et ad perpetuam beatitudinem fatiliorem transitum constat prebere, ut sicut partes nostri corporis sibi mutuato solatio in invicem competentia subpeditant, sic nostre aecclesiæ uno copulate Christo sibi invicem obtata concedant. Itaque notum esse volumus cunctis fidelibus sanctæ Dei æcclesiæ tam presentibus quam futuris, precipue coepiscopis nostris et omni cetui canonicorum sedis Sancti Stephani protomartiris Bituricensis æcclesiæ, quibuscumque honoribus promotis, quia complacuit obtemperandum petitis domni Arnulfi, Aurelianorum episcopi, et universæ concionis sanctæ et vivifice Crucis, remittere siquidem cuidam æcclesiæ in nostro episcopatu sitæ in fisco Sanctæ Crucis qui dicitur Maciacus, pertinenti ad stipem fratrum, quicquit ab antecessoribus nostris et postæa a nobis reddere cogebatur videlicet synodum et quas vocamus paratas. Statuimus ergo eam ab hodierna die immunem et liberam ; nullum omnino reddat nobis vel archidiaconis nostris obsequium, solis canonicis Sancte Crucis victuaria administrans ; nec ab episcopis vel aliis ordinibus qui post nos futuri sunt hujusmodi repetatur obsequium, sed sicut agenda a se stabilienda censuerint, sic a nobis difinita non repetant, nisi illud quod matrem æcclesiam, cujus filia fore agnoscitur, secundum patrum traditionem visitare et frequentare certis temporibus studeat, et ejus pasci allocutione et doctrina et crismate, nihilque ei de nostro cujus indiguerit ministerio denegetur. Ut ergo canonici Sanctæ Crucis perpes sentiant nostri beneficium et nostræ sit fragilitatis adjumentum et firmum teneat atque inviolabilem hæc cautio tenorem, manu propria roborandum censuimus in presenti sinodo et coepiscoporum autentui et canonicorum nostrorum assertioni stipulandum obtulimus1, ea tamen ratione ut quandiu spiritus nostros rexerit artus, psalmum XXXVI, videlicet : Domine ne in furore tuo, pro stabilitate atque incolomitate nostra decantent ; post decessum vero nostrum De profundis volumus ab eis pro nostra requie decantari, ut a profundo mortis periculo mereamur, Christo opitulante, eorum orationibus intervenientibus eripi.

S. Aimonis archiepiscopi Bituricensis, 1Richardi Bituricensis archyepiscopi.

2Hugo Biturigensium archiepiscopus. † Signum Adelberti. † S. Riciardi archyclauvi. † Erardus archidiaconus. Gauzbertus archipresbiterss.2Rodulfus archipresbiterss. Euvrardus archipresbiterss. Costantius archipresbiterss. Ragamtinnus archipresbiterss. Ingelbertus archipresbiterss. Bernardus archipresbiterss. Agarnus archipresbiterss. Girbertus archipresbiterss. † Gerbertus levita et decanus. † Gerbauhus (?) 3Ardincus levita ss. Hunbaldus levita ss. Hunbertus levita ss. Ernimmarus archidiaconus. Rotgarius archidiaconus. Vunnenolio archidiaconus. Giraldus archidiaconus. Dado archidiaconus. Hunbaldus subdiaconus. Franco subdiaconus. Archinaldus clericusss. ΓΑΟΖΦΡΙDVC. Odo. Dacbertus archidiaconus. Stephanus archidiaconus. Girbertus archidiaconus.

. Boso ss. ad vicem Rannulfi cancellarii.


2 Tout ce qui précède est en grande minuscule. V. le fac-simile.
1 Ajouté d'une encre plus claire jusqu'à eripi.
2 Subscripsit.

1 (Chrismon)
2 (Chrismon)
3 (Chrismon).