École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 9 décembre 1256

Gérard de Chartres approuve, comme suzerain, la vente faite par Gohier au chapitre de sa dîme de blés et avoines des Juifs pour 30 livres parisis.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 376.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constitutus Girardus de Carnoto, miles, quamdam venditionem decime bladi et avene de Juiis, quam Goherius et mater et frater et sorores ejus faciunt decano et capitulo Sancte Crucis Aurelianensis pro precio triginta librarum parisiensium, que de suo feodo movent, voluit, laudavit et concessit tamquam tertius dominus feudi, et promisit se garantire dictam venditionem dictis decano et capitulo tamquam tertius dominus feudi contra omnes et singulos qui dicent se esse tertios dominos feudi. Promisit autem etc... In cujus rei testimonium et munimen cum sigillo dicti Girardi presentes litteras sigillari fecimus sigillo curie Carnotensis. hiemalis.