École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Juin 1225

Guillaume Ducoin, cordonnier, vend sa maison du cloître Saint-Pierre-le-Puellier au chanoine Lucas pour les nourriers de Sainte-Croix au prix de 12 livres parisis.

  • A Original sur parchemin. Arch. du Loire, G 268.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis Robertus de Marciliaco, officialis Aurelianensis, salutem in Domino. Noverint universi quod Guillermus de Cuneo, cordubanarius, in nostra presentia constitutus, recognovit se vendidisse venerabili viro magistro Luce, canonico Aurelianensi, ad opus nutritiorum ejusdem ecclesie, unam domum quam babebat in claustro Sancti Petri Puellarum, ante domum defuncti Stephani de Branlis in censiva Beati Dionisii sitam, pro duodecim libris parisiensium, de quibus idem Guillermus se tenuit pro pagato, fide media promittens quod in dicta domo nichil decetero per se vel per alium reclamaret. Hanc autem vendicionem Petronilla, uxor ejus, fide media voluit et laudavit, abrenuncians omni juri, si quod habebat, in dicta domo racione sui dotalicii vel alio quocumque modo. Similiter Petrus, frater dicti Guillermi, dictam vendicionem coram nobis fide media voluit et landavit, et pro dicto Guillermo coram nobis plegius exstitit quod dictam domum dicto magistro et nutriciis secundum consuetudinem Aurelianensem bona fide garantiret. In cujus rei memoriam et testimonium ad peticionem partium presentes litteras fieri fecimus et sigillo Aurelianensi roborari. Actum .