École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1213

Payen, sous-doyen d'Orléans, jure d'observer l'ordonnance de transaction rendue par l'évêque relativement aux biens du sous-décanat, pendant la vacance duquel ledit évêque avait donné ces biens au chapitre1.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 441.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Paganus, Aurelianensis subdecanus, omnibus ad quos presentes littere pervenerint imperpetuum. Universitati vestre notum facio quod cum, super eo quod de Aurelianensi subdecanatu a felicis memorie Hugone, quondam Aurelianensi episcopo, factum et statutum fuerat, inter venerabilem patrem Manassem, Aurelianensem episcopum, ex una parte, et decanum et Aurelianense capitulum, ex altera, contentio verteretur, ipse decanus et capitulum super ipsa contentione ejusdem episcopi se supposuerunt per omnia voluntati. Cum autem ipsum subdecanatum in manu sua vacantem et liberum ipse teneret episcopus, et tempore vacationis juxta bonorum virorum consilium ordinasset taliter de eodem, quod prebendam, que subdecanatui annexa semper extitit, manutergii feodum in cena Domini, vineam que dicitur Petrosellum, pratorum arpenta duo ad villam sita que Marolium nominatur, Vallem cum universis ad grangiam pertinentibus ab antiquo et nihil aliud retinuisset subdecanatui, et universas res alias, ubicunque positas, que ad subdecanatum modis spectaverant quibuscunque, integre capitulo contulisset, ego nunc Aurelianensis subdecanus, cui post ordinationem istam subdecanatum ipsum noscitur contulisse, huic ordinationi non consentiens, super subdecanatu contra capitulum movi postmodum questionem cujus questionis contentio per transactionem coram episcopo prenotato taliter est sopita. Prebendam quam subdecanatui dixi semper annexum extitisse, predictum in cena Domini manutergii feodum, prefatam vineam quam dixi Petrosellum nuncupari, memorata pratorum arpenta duo, jus patronatus in ecclesia sancti Martini de Area et quidquid in ea ad jus pertinet patronatus necnon magnam in claustro ejusdem ecclesie justitiam, salva tamen illa justitia capitulo que pertinet ad censivam, Vallem cum universis ad grangiam pertinentibus ab antiquo, et preterea universa que tam apud Vallem quam apud Capellam, excepta tantummodo vini decima, capitulum propria possidebat, sive in fundo terre, sive in decimis et terragio, et in omni justicia, et in censu, et in relevationibus, et in omni re, et in omni jure, excepta quoque tam bladi quam vini decima ad prebendam Johannis archidiaconi Belsie pertinente, subdecanatus integre et quiete perpentualiter obtinebit : ita tamen quod de propria vinea, infra porprisiam suam ab antiquo sita, decimam aliquam non persolvet ; ita etiam quod circa dignitatem nichil est penitus immutatum, sed illesa prorsus et integra dignitas permanebit, et ratione dignitatis, in rebus per hanc transactionem subtractis subdecanatui, nichil prorsus poterit vendicare. Universa vero jura alia seu emolumenta, ubicumque posita, que ad subdecanatum modis quibuslibet spectaverunt, vel etiam excogitari possunt aut poterunt spectavisse, capitulo remanserunt integra et irrevocabiliter perpetua possidenda, ita quod nullus de cetero subdecanus jus in eis aliquod reclamabit. Ego igitur hanc transactionem, in supradicti episcopi factam presentia, juramento corporaliter prestito me promisi bona fide firmiter servaturum, hoc statuto quod simile prestare tenebitur juramentum quisquis in ecclesia Sancte Crucis instituetur de cetero subdecanus. Eandem etiam transactionem sepefatus approbavit episcopus, et eam tam ad meam quam ad capituli voluntatem et petitionem sigilli sui karactere confirmavit. Ego quoque, ut ipsa transactio rata maneat et penitus inconcussa, presentes litteras sìgilli mei feci karactere roborari. Actum terciodecimo.


1 Le doyen Foulques, à la même date, confirma cette ordonnance de transaction, dans les mêmes termes. — Copie authentique (xviiie s.). Arch. du Loiret. G. 485.