École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Aulnay, 30 mai 1234

Réception par un chanoine de Sainte-Croix des cautions relativement à l'acte précédent.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 374 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Noverint universi quod cum Geraldus de Poenvilla donationem apud Villare Martini factam capitulo Sancte Crucis Aurelianensis a venerabili viro Philippo, quondam Aurelianensi episcopo, voluisset et laudasset tanquam secundus dominus feodi, et eam teneretur garentire contra omnes qui se secundos dominos illius feodi dicerent, sub pena triginta librarum parisiensis monete solvendarum dicto capitulo si eam garentire non posset, sicut in litteris venerabili viri Petri, Slampensis archidiaconi, super hoc confectis plenius continetur, et teneretur dictus G. dare plegios dicto capitulo tam de garantia quam de pena si eam contingeret committi, et plegios suos non posset commode adducere Aurel[ianis], ego Gilo de Torneello, canonicus Aurelianensis, missus et specialiter destinatus a capitulo Sancte Crucis pro recipiendis plegiis sepefati G. accessi personaliter ad Alnetum, et ibi in domo defuncti Raginaldi de Alneto, quondam mariti Marie de Alneto, matris Mabille, uxoris sepedicti Geraldi, tam a dicta Mabilla quam a matre ejus Maria fidem recepi nomine capituli de supradictis firmiter observandis. Recepi etiam plegios similiter nomine capituli Sancte Crucis Ferricum de Rubeomonte, Adam de Ligervilla, Guillelmum de Gaudigniaco et Gaufridum fratrem ejus, milites, quorum unusquisque se constituit plegium insolidum et per fidem. Receptioni autem plegiorum supradictorum et fidei corporaliter prestite a dictis Maria et Mabilla presentes interfuerunt Johannes de Veteri vico, miles, et Henricus de Torneello, canonicus Sancti Aniani, et Hugo de Suriaco, clericus, Gaufridus de Gaudigniaco, armiger, Lancelinus de Curciaco et Regnaudus de Poncello. Ego autem Gilo in supradictarum memoriam presentem paginam appositione sigilli mei feci et volui sigillari. Actum apud Alnetum .