École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1221

Jean, archidiacre d'Orléans, donne au chapitre toutes ses acquisitions dans la paroisse de Nouan-le-Fuzelier pour la célébration de son anniversaire et de celui de plusieurs membres de sa famille.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 244 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Johannes, Aurelianensis ecclesie archidiaconus, presentibus et futuris notum facio quod, de omnibus que in parrochia ville in archidiaconatu Soliacensi posite, que Noemium dicitur, acquisivi, ordinavi taliter quod ea capitulo Sancte Crucis Aurelianensis integre contuli perpetuo possidenda. Idem vero capitulum omnes eorum proventus annis singulis canonicis distribui faciet, qui patris mei et matris mee anniversaria suis temporibus celebrabunt. Acquisivi autem in dicta parrochia omnes minutas decimas porcorum, vellerum et agnorum, omnes oblationes , omnes oblationes , omnes oblationes , omnes oblationes , omnes oblationes , hoc excepto tantummodo quod, in dictorum festorum quolibet, pretaxate ville presbiter sex denarios pro convivio suo, et unum denarium pro suo clerico, et duos denarios pro incenso et nichil amplius de moneta percipit cursuali. Hec autem omnia a Petro de Oliveto milite, et ab Alberico Lisiardi milite, et a Herberto Bousier milite, et a filiis Theobaldi de Soleniaco comparavi. Preter hec autem duas partes panum , et duas partes minute decime porcorum, vellerum et agnorum, et duas partes obolorum qui dicuntur oboli Rogationum, que omnia habebam in parrochia Sancti Martini super Ligeritum, prenotato capitulo habendas in perpetuum ita contuli, quod de proventibus eorumdem in anniversario meo una medietas, et in anniversario defuncti Anselli fratris mei reliqua medietas canonicis dividetur. Quod ut ratum et notum permaneat presentes litteras sigilli mei caractere roboravi. .