École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Septembre 1115

Daimbert, archevêque de Sens, accorde au chapitre deux autels à Fontaines et à Ormoy, au pays d'Etampes, pour une rente de 5 sous.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 5.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine Domini. Daimbertus, sanctæ matris ecclesiæ Senonensis archiepiscopus, Stephano, Sanctæ Crucis decano, et universo clero Aurelianensis ecclesiæ, ipsis et successoribus eorum in perpetuum. Petitiones audire fratrum nos hortatur fraternæ dilectionis mandatum, quod nobis per legem imposuit ipse legis compositor et creator omnium. Cum enim in primo legis loco posuisset Diliges Dominum Deum tuum, continuo non ad angelos nec ad aliud aliquid diligendum nos misit, sed ad proximos, subiciens et proximum tuum tanquam te ipsum. Proximum vero tanquam se diligere est de bonis proximi, tanquam de suis, unumquemque cogitare, eadem circa bonum velle sive nolle, congaudere, condolere, protemporum sive rerum mutabili varietate. Quocirea, dilectissimi fratres, petitioni vestræ sicut aurem claudere impium sic aperire et adquiescere laude censuimus dignum ; ut scilicet de manu nostra se accepisse aliquid gratuletur ecclesia vestra, quod et vobis et posteris vestris proficiat, et præsens ætas et ventura poste ritas in memoriam suaviter recondat. Duo igitur altaria apud Fontanas et Ulmetum, in Stampensi adjacentia posita, juxta petitionem vestram sub annuo censu vobis ulterius possidenda concedimus, scilicet ut V solidos pro his in censum per singulos annos Stampensis noster decanus Stampis recipiat. Præter hæc, retinemus etiam nobis synodos, circadas, processiones, et ceteras consuetudines nostras, et quæque juris episcopatus insignia, vicariorum tantum personis vel mutatione personarum vobis condonatis. Ut autem hæc nostra concessio temporis antiquitate vel qualibet negligentia deleri vel obliterari nequeat, seu in oblivionis dubium sive in errorem ignorantiæ quandoque incidere, literarum apicibus hujus nostræ concessionis decretum commendari et sigilli nostri impressione signari præcepimus, ne quis deinceps invidiæ seu calumpniæ patere prævaleat locus.

Daimbertus archiepiscopus.

Ansellus archidiaconus.

Girardus archidiaconus.

Tetbaudus archidiaconus.

Hato archidiaconus.

Burchardus archidiaconus.

Rodulfus archipresbyter.

Ludovico .

Hato cancellarius scripsit.