École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Décembre 1233

Les chapelains de Ste-Madeleine en l'église d'Orléans échangent trois quartiers de vigne à Guignegaut contre une pièce de vigne à la Croix-Boissée.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 427.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

S., officialis curie L[eberti] decani Aurelianensis, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod Arnulfus et Reginaldus, capellani altaris Beate Marie Magdalene, in ecclesia Sancte Crucis Aurelianensis edificati, in nostra presentia constituti, tria quarteria vinearum in loco qui vocatur Ginegaut sita in censiva Evrardi de Corvai, militis, sub precio vigino quinque librarum parisiensium, necnon et quatuordecim libras parisiensium Fulcherio de Montorge et Johanne, uxori ejus, pro quadam pecia vinee apud Crucem Boissee sita in censiva Sancti Laurentii, in eschambium dederunt et concesserunt eis et eorum heredibus in perpetuum pacifice possidenda. Dictus vero Fulcherius et Johanna, uxor ejus, prescriptum eschambium ratum habentes et firmum, supradictam peciam vinee apud dictam Crucem sitam prenominatis capellanis et eorum sucessoribus ratione dicti eschambii concesserunt in perpetuum pacifice possidenda. Prenominata etiam Johanna dotalicium suum, quod in dicta vinea de Cruce se habere dicebat, memoratis capellanis et eorum successoribus spontanea voluntate quitavit, fidemque de non reclamando prestitit corporalem. De isto vero eschambio firmiter tenendo et de garantia modo debito facienda dictus Fulcherus et Johanna uxor ejus fidem prestiterunt corporalem. Actum .