École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Juillet 1234

Vente au chapitre par Denise, femme de Denis de la Ronce1, à charge d'une rente viagère de 12 livres parisis, du domaine qu'elle tenait à Auvilliers de son premier mari, Mathieu d'Auvilliers.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 307.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Philippus, Dei gracia Aurelianensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod nobilis mulier Dyonisia, de consensu mariti sui Dyonisii militis. totum dotalicium suum quod habebat apud Altumvillare, quod quidem ei dedisse dicebatur Matheus de Altovillari, maritus quondam suus, dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensi coram nobis vendidit et quitavit sub precio duodecim librarum parisiensium singulis annis quamdiu predicta Dyonisia vixerit eidem vel ejus certo nuncio Aurel[ianis] solvendorum, sub pena videlicet decem solidorum si die illa pretaxata summa non fuerit persoluta. Non tenebitur autem ipsa vel ejus nuncius pecuniam illam requirere nisi a decano Aurelianensi, vel ab offic[ialibus] ipsius si presens non fuerit decanus. Fieri autem debebit requisitio predicta die illa ita tempestive, quod bursarius capituli de solutione facienda sibi possit competenter precavere. Condictum autem fuit et concessum quod predicta domina terram dotalicii sui ad presens debladabit et fructus terre illius in grangia dotalicii reponet, et licebit ei ibi habere servientem suum usque , qui gerbas suas et bladum suum custodiat ibidem. Extunc vero nichil ibi de suo remanebit, immo stramina et forragia decano et capitulo remanebunt, sub estimatione tamen et arbitrio boni viri ; claves autem columbarii et totius herbergagii statim decano et capitulo tradentur, salvis tamen eidem domine mobilibus sive omnibus que ad presens ibi habet, exceptis columbis. Super predictis autem conventionibus firmiter observandis prenominati Dyonisius et Dyonisia fidem in manu nostra prestiterunt corporalem. Decanus autem et capitulum super hiis litteras tradere eis tenentur sigillo suo sigillatas. Actum .


1 Au dos se lit : « De dotalicio Dyonisie, uxoris Dyonisii militis de Roncia, sito apud Altumvillare vendito capitulo. »