École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 2- Andreas

2- Andreas

sd, 30 XI

In festo beati Andree apostoli.

2.1-6N

Omnes presbiteri et dyacones ecclesiarum Achaie hanc passionem quam viderunt propriis oculis scribunt omnibus ecclesiis. Å .

2.1 Lectio prima.

Proconsul Egeas ' Patras civitatem ingressus * cepit compellere credentes Christo ad sacrificia ydolorum. Cui occurrens Andreas ' dixit : « Oportebat ut tu, qui judex hominum esse meruisti ' judicem tuum qui in celis est cognosceres + et agnitum coleres * et colendo ' ab his qui non sunt dii ' animum revocares. » Egeas dixit : « Tu es Andreas ' qui destruis templa deorum + et persuades hominibus superstitiosam sectam quam nuper Romani principes exterminari jusserunt ? » Andreas respondit : « Romani principes nondum cognoverunt * quia pro salute hominum veniens Dei Filius ' docuerit ista ydola esse demonia pessima. » Egeas dixit : « Ista verba vana sunt. Nam Jesus vester dum hec predicaret * Judei eum crucis patibulo affixerunt. »

  • < BHL 428

2.2 Lectio secunda.

Andreas respondit : « O si velis scire misterium crucis ! » Egeas dixit : « Mysterium non potest dici * sed supplicium. » Andreas respondit : « Ipsum supplicium mysterium esse restaurationis humane, si patienter audias * comprobabis. » Egeas dixit : « Si tu me obtemperanter non audias * ipsum mysterium crucis in te excipies. » Andreas respondit : « Ego si patibulum crucis expavescerem * crucis gloriam non predicarem. » Tunc indignatus Egeas * jussit eum in carcerem retrudi. Ubi cum esset ' venit ad eum multitudo totius provincie * ita ut Egeam vellent occidere ' et ipsum liberare. Quos admonuit dicens : « Nolite quietem Domini nostri Jesu Christi in seditionem excitare. Nam traditus Dominus omnem patienciam prebuit. Et meum martyrium nolite impedire. Verum et vos ipsos preparate * ut per tribulationes temporales ad eterna gaudia pertingatis. »

2.3 Lectio tercia.

Hec et his similia sancto Andrea per totam noctem admonente1 * mane Egeas misit ' et adduxit sanctum Andream. Et sedens pro tribunali * dixit : « Restaurentur per te culture deorum. Sin autem * crucis quam laudasti patibulo te affigi precipiam. » Andreas respondit : « Audi fili mortis * et stipula ' eternis parata incendiis. Quicquid tibi videtur in suppliciis excogita + tanto meo regi ero acceptior * quanto pro ejus nomine fuero permanens in tormentis confessor. » Tunc iratus Egeas ' cruci eum affigi precepit ' ligatis pedibus et manibus quasi in eculeo tenderetur * ne clavis affixus ' cito deficeret.

2.4 Lectio quarta.

Tunc factus est concursus populorum dicentium : « Justus homo et amicus Dei ' quid fecit ? » Sanctus autem Andreas rogabat populum * ut non impedirent cursum passionis ejus. Gaudens enim ibat * et a [189b] doctrina non cessans. Cum vero pervenisset ad locum * videns crucem a longe ' exclamavit dicens : « Salve crux ! Et quidem antequam ascenderet in te Dominus meus ' timorem terrenum habuisti + modo autem amorem celestem * quia ex quo amator tuus surrexit ' semper desideravi amplecti te. » Et hec dicens * expoliavit se. Et accedentes carnifices * levaverunt eum. Astante vero turba ad viginti milia virorum * sanctus Andreas confortabat mentes credentium.

2.5 Lectio quinta.

Interea vadit omnis populus ad domum Egee + et clamabat virum sanctum pudicum ' approbatum moribus ' bonum doctorem ' pium ' modestum ' rationabilem ' non debere hoc pati * quia jam secunda die in cruce positus ' veritatem predicare non cessat. Tunc Egeas promittens eum deponere * simul ire cepit. Quem videns Andreas * dixit : « Quid venisti ? Si vis credere * aperietur tibi via indulgentie. Si autem venisti ut me solvas * ego vivens deponi non potero. Jam enim regem meum video * jam in conspectu ejus assisto. » Mittentes autem carnifices manus ad crucem * non poterant contingere eum.

2.6 Lectio sexta.

Tunc beatus Andreas cum ingenti clamore dixit : « Non me permitas, Domine, famulum tuum * a te separari. Tu es enim magister meus, Christe * quem dilexi ' quem vidi ' quem secutus sum ' quem cognovi ' quem in ista cruce confiteor. Et sicut te uno verbo audivi * sic modo in isto verbo me exaudi. » Et cum hoc dixisset * splendor nimius ita circumdedit eum ' ut eum non possent aspicere. Cumque permansisset splendor ' dimidie hore spacio * abscedente lumine, emisit spiritum. Egeas vero a dyabolo arreptus * in medio foro civitatis volutatus expiravit.

2.7a Lectio septima secundum Matheum, IIII, e.2

In illo tempore * ambulans Jesus juxta mare Galilee ' vidit duos fratres ' Symonem qui vocatur Petrus ' et Andream fratrem ejus * mittentes rete in mare. Erant enim piscatores. Et reliqua.

  • Mat. 4, 18.

2.7b Omelia beati Gregorii pape.

Audistis, fratres carissimi * quia ad unius jussionis vocem ' Petrus et Andreas relictis retibus ' secuti sunt Redemptorem. Nulla vero hunc facere adhuc miracula viderant + nichil ab eo de premio eterne retributionis audierant * et tamen ad unum Domini preceptum ' hoc quod possidere videbantur ' obliti sunt. Quanta nos ejus miracula videmus ' quot flagellis atterimur + quantis minarum asperitatibus deterremur * et tamen vocantem sequi contempnimus ! In celo jam sedet qui de conversione nos admonet + jam jugo fidei colla gentium subdidit * jam mundi gloriam stravit + jam ruinis ejus crebrescentibus ' districti sui judicii diem propinquare denunciat * et tamen superba mens nostra non vult hoc sponte deserere ' quod cotidie perdit invita.

  • Gregorius Magnus, H I 5, PL 76, 1093A.
  • AF II 80, PD II 98
  • CPL 1711

2.8 Lectio octava.

Quid ergo, fratres carissimi ' quid in ejus judicio dicturi sumus + qui ab amore presentis seculi nec preceptis flectimur ' nec verberibus emendamur ? Sed fortassis aliquis tacitis secum cogitationibus dicat : « Ad vocem dominicam uterque iste piscator ' quid aut quantum dimisit + qui pene nichil habuit ? » Sed hac in re, fratres carissimi * affectum debemus potius pensare quam censum. Multum reliquit * qui sibi nichil retinuit. Multum reliquit * qui quamlibet parum ' totum deseruit. Certe nos et habita cum amore possidemus * et ea quam minime habemus ' ex desiderio querimus. Multum ergo Petrus et Andreas dimisit * quando uterque etiam desideria habendi dereliquit. Multum dimisit * qui cum re possessa ' etiam concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt * quanta a non sequentibus concupisci potuerunt.

  • ibid. 1093BC

2.9 Lectio nona.

Nemo igitur, etiam cum quosdam conspicit ' multa reliquisse * apud semetipsum dicat : « Imitari mundi hujus contemptores volo * sed quod relinquam non habeo. » Multa, fratres, relinquitis * si desideriis carnis renuntiatis. Exteriora enim nostra * Domino, quamlibet parva, sufficiunt. Cor namque, et non substentiam, pensat * nec perpendit quantum in ejus sacrificium ' sed ex quanto proferatur. Nam si exteriorem substantiam perpendamus * ecce sancti negotiatores nostri perpetuam angelorum vitam ' datis retibus ' et navi ' mercati sunt. Estimationem quippe pretii non habet * sed tamen regnum Dei tantum valet quantum habes.

  • ibid. 1093CD

1 admonente] admonentem a.c.
2 IIII, e.] in marg.