131- Michael, archangelus
In festo beati Michaelis.
Gregorius in omelia de .X. dragmis « Erant
appropinquantes »
. Å .
131.1 Lectio prima.
Novem esse angelorum ordines testante Sacro Eloquio scimus * videlicet angelos '
archangelos ' virtutes ' potestates ' principatus ' dominationes ' thronos '
cherubim ' atque seraphyn. Esse namque angelos et archangelos * pene omnes Sacri
Eloquii pagine testantur. Cherubin vero atque Seraphyn * sepe [218c] ut notum est '
libri prophetarum loqu[u]ntur. Quatuor quoque ordinum nomina ' Paulus apostolus ad
Ephesios enumerat dicens : Super omnem principatum ' et potestatem ' et virtutem ' et dominationem.
[Eph. 1, 21] Qui rursus ad Colonenses scribens ait : Sive throni ' sive dominationes ' sive principatus ' sive potestates.
[Col. 1, 16] Dum ergo illis quatuor que ad Ephesios dixit ' id est principatibus '
potestatibus ' virtutibus ' atque dominationibus ' conjunguntur throni * quinque
sunt ordines qui specialiter exprimuntur.
- Gregorius Magnus, H II 34, PL 76, c. 1249D-1250A.
- AF II 73
- CPL 1711
131.2 Lectio secunda.
His quoque dum angeli, archangeli, cherubyn atque seraphin ' adjuncta sunt * procul
dubio novem esse angelorum ordines inveniuntur. Unde et ipsi angelo qui primus est
conditus * per prophetam dicitur : Tu
[Ez. 28, 12] Et subditur : Cherub
signaculum similitudinis * plenus sapientia et perfectus
decore.Omnis lapis preciosus operimentum tuum * sardius ' topazius ' jaspis '
crisolitus ' onix et berilus ' saphyrus ' carbunculus ' et smaragdus.
[Ez. 28, 13] Ecce novem dixit nomina lapidum * quia profecto novem sunt ordines angelorum.
Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatus et opertus extitit + quia
dum cunctis angelorum agminibus prelatus est * et eorum comparatione clarior
fuit.
- ibid. c. 1250AC.
131.3 Lectio tercia.
Sciendum quoque quod angelorum vocabulum ' nomen est officii ' non nature. Nam sancti illi celestis patrie spiritus semper quidem sunt spiritus ' sed semper vocati angeli nequaquam possunt * quia tunc solum sunt spiritus angeli ' cum per eos aliqua nuntiantur. Hi autem qui minima nuntiant ' angeli * qui vero summa annuntiant ' archangeli vocantur.
Cum autem ad nos aliquid ministraturi veniunt * apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. Michael namque ' « quis ut Deus » dicitur. Et quotiens mire virtutis aliquid agitur * Michael mitti perhibetur. Ad Mariam quoque Gabriel mittitur * qui « Dei fortitudo » nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat ' qui ad debellandas aerias potestates apparere dignatus est. Raphael quoque interpretatur « medicina Dei » + quia dum Thobie oculos quasi per effectum curationis tetigit * cetitatis ejus tenebras tersit.
- ibid. c. 1250C et 1251AC.
131.4 Lectio quarta.
Quia angelorum nomina interpretando perstrinximus * nunc ipsa officiorum vocabula breviter exequamur. Virtutes vocantur illi spiritus * per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates vocantur hi qui hoc potentius pre ceteris perceperunt ' ut eorum ditioni virtutes adverse subjecte sint * quorum potestate refrenantur ne temptare prevaleant quantum volunt. Principatus vocantur * qui ipsis quoque bonis spiritibus presunt +1 qui subjectis dum que sunt agenda disponunt *2 eis ad explenda divina mysteria principantur. Dominationes vocantur * qui etiam potestates principatuum transcendunt. Nam principari ' est inter reliquos priorem existere * dominari vero ' est etiam subjectos quosque possidere.
- ibid. c. 1251CD.
131.5 Lectio quinta.
Throni quoque illa agmina sunt vocata * quibus ad exercendum judicium semper Deus
omnipotens presidet. Quia enim thronos latino eloquio « sedes » dicimus * throni Dei
dicti sunt hi qui tanta divinitatis gratia replentur * ut in eis Dominus sedeat ' et
per eos sua judicia decernat. Unde ' et per psalmistam dicitur : Sedes super thronum * qui judicas justiciam.
[Is. 9, 5] Cherubin quoque « plenitudo scientie » dicitur. Et sublimiora illa agmina '
Cherubin vocata sunt * quia tanto perfectiore plena sunt scientia ' quanto
claritatem Dei vicinius contemplantur. Seraphyn etiam ' vocantur illa agmina * que
ex singulari propinquitate conditoris sui ' incomparabili ardent amore. Seraphyn
namque * « ardentes » vel « incendentes » vocantur.
- ibid. c. 1252AB.
131.6 Lectio sexta.
Sed quia superna illa civitas ex angelis et hominibus constat ' ad quam tantum
credimus humanum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos
remansisse ' sicut scriptum est ' statuit terminos gentium
[cf. Deut. 32, 8] * debemus aliquid ex illis distinctionibus ad usum nostre conversationis
trahere. Sunt quidem plerique qui parva capiunt * sed tamen hec pie annuntiare
fratribus non desistunt. Isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt
nonnulli * qui summa et capere prevalent et nuntiare. Quo ergo isti ' nisi in
archangelorum numero deputantur ?secundum
numerum angelorum Dei
- ibid. c. 1252BD.
131.7 Lectio septima.
Sunt quoque et alii * qui mira signa valenter operantur. Quo ergo isti + nisi ad supernarum virtutum sortem congruunt ? Et sunt nonnulli * qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant ' virtute orationis ' et vi accepte [218d] potestatis. Quo itaque isti meritum suum, nisi inter potestatum celestium numerum sorciuntur ? Et sunt nonnulli * qui etiam electorum hominum merita transcendunt. Cumque bonis meliores sunt ' quo sortem suam, nisi inter principatuum numerum acceperunt ? Et sunt nonnulli * qui in semetipsis cunctis vitiis dominantur. Quo ergo isti + nisi inter numerum Dominantium currunt ?
- ibid. c. 1252D-1253A.
131.8 Lectio octava.
Sunt autem nonnulli qui dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur + hoc in munere
virtutis accipiunt ' ut judicare et alios recte possint * quorum mentibus velut in
throno Dominus presidens ' aliorum facta examinat. Quid ergo isti + nisi throni sui
conditoris sunt ? Et sunt nonnulli * qui tanta Dei ac proximi dilectione pleni
sunt * ut Cherubin jure nominentur. Quia enim plenitudo legis est caritas
[Rom. 13, 10] * omnes qui Dei ac proximi caritate ceteris amplius pleni sunt ' sortem
inter Cherubin perceperunt. Et sunt nonnulli qui superne contemplationis facibus
accensi ' in solo conditoris desiderio hanhelant * et quos Verbo tangunt ' ardere
protinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos nisi Seraphyn dixerim + quorum cor in
igne conversum lucet et urit ?
- ibid. c. 1253AC.
131.9 Lectio nona.
Hec, fratres carissimi, me loquente introrsus vos ad vosmet ipsos reducite * secretorumque vestrorum cogitationes discutite. Videte * si in numero horum agminum, que breviter tangendo perstrinximus ' sortem vestre vocationis invenitis. Ve anime * que in se de his bonis que enumeravimus minime aliquid recognoscit. Eique ve ' deterius * que se privatam donis his intelligit ' et nequaquam gemit. Quisquis talis est, fratres mei ' gemendus est valde * quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum munera * et virtute qua possumus ' ad amorem tante sortis anhelemus.
- ibid. c. 1253D-1254A.