[PROOEMIUM]
[142a]
Iste est liber lectionarius ordinis fratrum predicatorum, diligenter compilatus et correctus et punctatus et versiculatus. Nullus addat, vel mutet, vel minuat, vel subtrahat aliquid transcribendo. Et sciendum quod in legendis et sermonibus et omeliis interdum decisa sunt aliqua, retentis aliis sub eisdem verbis ; quod designatur per signum . Å . positum a principio. Interdum autem, licet raro, abreviata est aliqua hystoria sub aliis verbis ; quod designatur per signum . T . positum a principio. Caveant autem scriptores ne hujusmodi signa omittant. Interdum autem ponuntur omnia sine decisione vel mutatione notabili verborum ; et tunc non ponitur aliquod signum ab inicio.
Sciendum autem quod auctores quibus intitulantur opera positi sunt, secundum quod reperti sunt in libris antiquis diversarum ecclesiarum, nec debent inseri inter lectiones, nec legi, nisi solum in omeliis. Ubi autem non potuerunt reperiri auctores certi de gestis sanctorum, positum est ab inicio in margine « ex gestis ».
Prima autem pars hujus libri continet lectiones de tempore, prout legende sunt in conventibus. Secunda lectiones de sanctis. Tertia de breviariis portatilibus.
Sciendum autem quod ubi intitulate sunt lectiones de tempore certis diebus, si occurrat festum in aliqua illarum dierum, non legentur postea lectiones de illa die, sed ille que assignate sunt unicuique diei in die sua, nisi quando festum occurrit in dominica in qua incipienda est nova hystoria. Tunc enim in primis feriis vacantibus una vel duabus legendum est de lectionibus signatis pro dominica, et aliis feriis legentur lectiones eisdem assignate.
In omni autem dominica, nisi festum vel octava dies festi habentis octavam
impediat, tres ultime lectiones de expositione evangelii dominicalis legantur, preterquam
in vigilia natalis Domini, quando in dominica evenerit. Tunc enim omelia dominicalis
omittitur illo anno. Et nisi quando aliqua vigilia habens propriam omeliam in dominica
evenerit. Tunc enim tres ultime lectiones erunt de omelia vigilie, et omelia dominicalis
in aliquam feriam transferetur, preterquam in vigilia sancti Andree, quando in dominica
evenerit. Tunc enim omelia dominicalis legenda est, et omelia de vigilia illo anno penitus
dimittenda. Quando vero propter aliquod impedimentum dominicalis omelia non legitur in
dominica, semper infra ebdomadam suam in aliqua feria est legenda, nisi quando festum
sancti Silvestri in dominica evenerit, et quando festum beati Petri martyris, vel
apostolorum Philippi et Jacobi, vel sancte Crucis, vel Corone Domini, in dominica ante
Ascensionem evenerit. Tunc enim omelia dominicalis dimittitur illo anno. Dimittuntur etiam
due ultime omelie dominicales que sunt post « Domine ne in ira »
a quando inter octavas Epyphanie et Septuagesimam
non sunt ferie vacantes in quibus possint legi. Similiter et omelia evangelii
« Loquente Jesu »
b dimittitur quando tantum viginti
due septimane fuerint inter « Deus omnium »
c et Adventum, si in vicesima secunda septimana non fuerint tot ferie vacantes
quod omnia evangelia legi possint.
Modus legendi lectiones in iis que infra ponuntur, et in similibus1.
[Sequuntur exempla modi legendarum lectionum
et Proprium de Tempore, f. 142r-188v]