École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 103- Assumptio.

103- Assumptio.

D infra oct.

Dominica infra octavas Assump-[211d]-tionis.

Ex sermone beati Bernardi « Virgo hodie ». Å .

103.1 Lectio prima.

Preciosum hodie munus terra nostra direxit in celum * ut dando et accipiendo ' felici amicitiarum federe copulentur humana divinis. Illo enim ascendit fructus terre sublimis * unde data optima descendunt ' ascendens in altum Virgo Maria * dabit ipsa quoque dona hominibus. Siquidem nec facultas ei deesse poterit * nec voluntas. Regina Celorum est * misericors est ' mater est Unigeniti Dei. Nichil enim sic potest potestatis ejus seu pietatis1 magnitudinem commendare. Nisi forte ' aut non creditur Dei Filius honorare matrem * aut dubitare quis potest omnino in affectum caritatis transisse Marie viscera ' in quibus ipsa que ex Deo est caritas ' novem mensibus corporaliter requievit.

  • Bernardus Claraevallensis, sermo 1 in Assumptione BMV, Opera V (1968), p. 229, l. 16-26.

103.2 Lectio secunda.

Et hec quidem propter nos dixerim, fratres * ut tamen interim sileam beneficia que pro ipsius glorificatione consequimur ' si eam diligimus. Gaudebimus utique, quia vadit ad Filium * nisi forte, quod absit, inventrici gratie omnimodis inveniamur ingrati. Quem enim castellum mundi hujus intrantem prius ipsa susceperat * ab eo suscipitur hodie ' sanctam2 ingrediens civitatem. Sed cum quanto putas honore + cum quanta exultatione ' cum quanta gloria ?

  • ibid. p. 230, l. 1-8.

103.3 Lectio tercia.

Nec in terris locus dignior virginalis uteri templo ' in quo Dei Filium Maria suscepit * nec in Celis regali solio ' quo Mariam hodie Filius sublimavit. Felix nimium utraque susceptio + ineffabilis utraque * quia utraque inexcogitabilis est. Ut quid enim hodie ea in Ecclesiis Christi evangelica lectio recitatur + in qua mulier benedicta in mulieribus ' excepisse intelligitur Salvatorem ? Credo ut hec quam celebramus, ex illa susceptione aliquatenus estimetur * immo ut, juxta illius inestimabilem gloriam ' inestimabilis cognoscatur et ista.

  • ibid. p. 230, l. 8-15.

103.4 Lectio quarta.

Quis, etiam si linguis hominum et angelorum loquatur ' explicare queat ' quemadmodum superveniente Spiritu ' obumbrante virtute Altissimi ' Dominus majestatis, quem non capit universitas creature ' intra virginea sese clausit viscera factus homo ? Sed et illud quis cogitare sufficiat ' quam gloriosa hodie mundi regina processerit + et quanto devotionis affectu ' tota in ejus occursum celestium legionum prodierit multitudo ?

  • ibid. p. 230, l. 15-22.

103.5 Lectio quinta.

Quis explicare queat quibus ad thronum glorie canticis sit deducta + quam placido vultu ' quam serena facie ' quam letis amplexibus suscepta a filio ' et super omnem exaltata sit creatura ' cum eo honore quo tanta mater digna fuit ' cum ea gloria que tantum decuit Filium ? Felicia prorsus oscula labiis impressa lactentis * cui virgineo mater applaudebat in gremio. Verum nunquid non feliciora censebimus que ab ore sedentis in dextera Patris ' hodie in beata salvatione suscepit + cum ascenderet ad thronum glorie ' epithalamium canens et dicens ' osculetur me osculo oris sui ? [Cant. 1, 1]

  • ibid. p. 230, l. 22-26 et 231, l. 1-3.

103.6 Lectio sexta.

Christi generationem ' Marie assumptionem quis enarrabit ? Quantum enim gratie in terris est adepta pre ceteris * tantum et in Celis obtinet glorie singularis. Quod si oculus non vidit ' nec auris audivit ' et in cor hominis non ascendit que preparavit Deus diligentibus se [1 Cor. 2, 9] * quid preparavit gignenti se ' et quod omnibus certum est ' diligenti pre omnibus ' quis loquatur ? Felix plane Maria ' et multipliciter felix * sive cum excipit Salvatorem ' sive cum a Salvatore suscipitur.

  • ibid. p. 231, l. 3-9.

103.R

Tres alie lectiones de omelia dominicali.


1 pietatis] add. in marg.
2 sanctam] add. in marg.