École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 71- Petrus et Paulus

71- Petrus et Paulus

F[2] inf. oct.

Sermo ejusdem. Å .

In alia feria.

71.1 Lectio prima.

Piscatoris et persecutoris sacratissimum diem celebramus. Ille retia evasit seculi * iste ex predone ' confessor factus est Christi. Illum Christus vocat ex litore * istum clamat ex ethere. Illum accersit ex ponto * istum terret de celo.

Petrus qui ante captura letabatur in salo * Verbi retia nunc spargit in mundo.

Cadit Paulus miles Diaboli * ut surgat signifer Christi. Mittit Petrus in salo retiaculum * circumfert Paulus dominicum in mundo vexillum. Et iste piscatur homines * ille titulat signo crucis gentiles.

  • Ps. Augustinus, s ap. 205, PL 39, c. 2125-2126, = 1 (passim) et 3-4.
  • AF II 47
  • PLS II, c. 855, CPP 990

71.2 Lectio secunda.

Currunt utrique ad palmam martyrii + et utrique perveniunt ad coronam * non quidem eodem temporis cursu ' sed eodem anni vertentis occursu. Petrus pro Christo capite deorsum in ligno suspenditur * Paulus pro Christo gladio truncatur. Ille propriis gressibus proficiscebatur ad Christum * oc(c)ulisque superiora respiciens ' beatum spiritum deducebat ad Celum. Iste cervicem curvabat ad penam * et offerebat verticem capitis ad coronam.

  • ibid. c. 2126, = 4.

71.3 Lectio tercia.

Duo genera suppliciorum Domini in duobus apostolis reperimus. Petrus patitur crucem * Paulus sentit dominici lateris pugionem. Piscatorem suspendit amor Crucis * persecutorem mucro minuit persecutoris. Et nunc ad memoriam piscatoris * flectuntur genua imperatoris. Ibi radiant gemme dyadematis * ubi fulgent beneficia piscatoris. Prestitit passio socios * quos fecerat fidei predicatio copulatos. Veneremur ergo principes gregis nostri * si volumus caulas intrare1 pastoris.

  • ibid. c. 2126-2127, = 4.

1 caulas intrare] inv. a.c.