112- Augustinus.
112.1 Lectio.1
Interea cum essent Augustinus et Alypius pariter in domo ' et absens esset Nebridius * venit ad eos Pontianus quidam civis ipsorum Affer ' preclare in palatio militans. Et consederunt * ut colloquorentur. Et forte super mensulam lusoriam que ante eos erat ' attendit codicem * tulit ' aperuit. Invenit apostolum Paulum * inopinate sane. Putaverat enim esse aliquem de libris * quorum professio eos continebat. Tunc arridens ' Augustinumque intuens gratulatorie * miratus est ' quod eas et solas pre occulis ejus litteras comperisset. Christianus quippe fidelis erat.
- (ibid. VIII, 6, p. 187)
112.2 Lectio.2
Cui cum indicasset Augustinus illis scripturis se curam3 maximam impendere + ortus est sermo ' ipso narrante de Antonio Egyptio monacho ' cujus nomen excellenter clarebat apud servos Dei * ipsos autem usque in illam horam latebat. Quod Pontianus ubi comperit * immoratus est in eo sermone ' insinuans tantum virum ignorantibus ' et admirans eandem illorum ignorantiam. Stupebant autem illi * audientes tam recenti memoria ' et prope suis temporibus tanta mirabilia. Cumque Pontianus talia loqueretur + ingemiscebat Augustinus * et confundebatur pudore horribili. Terminato autem sermone et causa qua venerat ' abiit ille.
- (ibid. VIII, 6, p. 187)
112.3 Lectio.4
Augustinus autem cepit flagellare animam suam * et vultu turbatus ' exclamavit ad Alypium ' et dixit : « Quid patimur ? Quid est hoc quod audisti ? Surgunt indocti ' et Celum rapiunt * et nos cum doctrinis nostris in infernum demergimur. » Et cum hoc dixisset * intendebat in eum attonitus Alypius. Non enim solita sonabat verba. Plusque alloquebantur animum ejus frons ' gene * oculi ' color ' modus vocis * quam verba que promebat. Ortulus quidam erat hospitii illorum quo illi utebantur sicut tota domo. Nam hospes ibi non habitabat dominus domus.
- (ibid. VIII, 8, p. 191-192)
112.4 Lectio.5
Abscessit ergo Augustinus in ortum ipsum * et Alypius pede post pedem. Sederunt quantum potuerunt remoti ab edibus. Augustinus itaque fremebat spiritu + et erat turbulentissimus * et accusabat semetipsum.
- (ibid. VIII, 8, p. 192)
Alypius vero affixus lateri ejus tacitus eum dolens considerabat. Inter verba accusantis se ' oborta est procella ingens * ferens ingentem imbrem lacrimarum. Et ubi jam se cohibere non poterat * surrexit ab Alypio velociter. Solitudo illi ad negotium flendi aptior videbatur * et secessit remotius. [213d] Alipius vero mansit ubi sederant prius * nimis stupens.
- (ibid. VIII, 11-12, p. 199)
112.5 Lectio.6
Augustinus autem sub quadam fici arbore stravit se * et dimisit
habenas7 lacrimis * et proruperunt flumina oculorum
ejus ' acceptabile sacrificium Deo. Et non quidem his verbis, sed in hac sententia *
multa locutus est : « Et tu, Domine, usque quo ? Usque quo, Domine, irasceris in finem ? Ne memor
fueris iniquitatum nostrarum antiquarum. »
[cf. Ps. 78, 5 et 8] Et jactabat voces miserabiles * et plorabat ' amarissima contritione cordis
sui.
- (ibid. VIII, 11, p. 199)
112.6 Lectio.8
Et repente audivit vocem de vicina domo * cum cantu dicentis : « Tolle, lege * tolle, lege. » Statimque, mutato vultu, intentissimus cogitare cepit ' utrum nam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare9 tale aliquid * nec occurrebat omnino audisse se uspiam. Repressoque10 impetu lacrimarum ' surrexit * nichil aliud interpretans divinitus sibi juberi ' nisi apperiret codicem ' et legeret quod primum inveniret.
- (ibid. VIII, 11, p. 199)