67- Petrus et Paulus, app., vig.
In vigilia apostolorum Petri et Pauli.
67.1a Lectio prima, vel septima si fuerit dominica.
Secundum Johannem.
In illo tempore * dixit Symoni Petro Jesus : « Symon Johannis, diligis me plus his ? » Dicit ei : « Etiam Domine * tu scis ' quia amo te ». Et reliqua.
- Jo. 21, 15.
67.1b
Omelia venerabilis Bede presbiteri.
Virtutem nobis perfecte dilectionis * presens sancti evangelii lectio commendat.
Perfecta namque dilectio est * qua Deum ex toto corde ' ex tota anima ' ex tota
virtute + proximum autem tamquam nos ipsos diligere jubemur. Et neutra harum
dilectio sine altera valet esse perfecta + quia nec Deus vere sine proximo * nec
sine Deo potest vere proximus amari. Unde Dominus totiens interrogato Petro an se
deligeret ' et illo respondente quod eum ipso teste diligeret * adjungebat per
singula ita concludens : Pasce oves meas
[cf. Jo. 21, 15-17] Ac si aperte diceret : « Hec sola et vera est probatio integri in Dominum
amoris * si erga fratres studueris curam solliciti exercere laboris. » * sive
pasce agnos meos.
- Beda Venerabilis, H II 22, CCSL 122, l. 1-11, p. 342.
- PD II 45
- CPL 1367
67.2 Lectio secunda.
Quicumque enim fratri opus pietatis quod valet impendere negligit + minus se
Conditorem diligere ostendit * cujus mandatum in sustentanda proximi necessitate
contempnit. Hec profecto caritas quoniam sine divine gratie inspiratione minime
posset haberi ' tacite quodam modo Dominus insinuat * quia Petrum de illa
interrogans « Symonem » eum « Johannis », quod nusquam alias, cognominat. Symon,
[Jo. 21, 15] Ubi quamvis simpliciter mentio facta terreni parentis ejus possit intelligi +
non tamen ab re est ' siquis nomine Johannis donum superne generationis mystice
indicatum velit accipere * de quo Johannes apostolus admonendo testatur. inquit
, Johannis ' diligis me plus his ?Carissimi, diligamus invicem * quoniam caritas ex Deo est1.
[1 Jo. 4, 7] Symon namque « obediens » * Johannes dicitur « Dei gratia. »
- ibid. l. 12-26, p. 342-343.
67.3 Lectio tercia.
Propterea ergo recte primus apostolorum cum de amore suo requiritur ' « Symon
Johannis » id est « obediens Dei gratia » vocatur + ut liquido cunctis ostendatur '
hoc quod majore pre ceteris obedentia Domini jussis obsequitur ' quod ardentiori
illum caritate amplectitur * non humani meriti, sed muneris esse divini. Unde et
apostolus Paulus eadem [202d] gratia confortatus ' aiebat * quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus
est nobis.
[Ro. 5, 5] Qui ergo ceteris flagrantius Deum amare probatur ' « filius Johannis »
cognominatur * quia nimirum virtus ejusdem amoris non nisi per gratiam Spiritus
Sancti percipitur.
- ibid. l. 26-36, p. 343.