7- Johannes, ap. et evg.
In Natali beati Johannis evangeliste.
Sermo beati Petri Damiani. Å .
7.1-6N
Iste fuit primo excellentissimus heremita, postea Ostiensis episcopus.
7.1 Lectio prima.
Hodie nobis, dilectissimi, leticie gaudia geminantur * quia discipulus quem diligebat Jesus ' sui dilectoris amplexibus stringitur ' societate perfruitur. Et quod viderat ' quod audierat ' quod manibus attrectaverat de Verbo Vite * liquidius contemplatur. Hodie illa mirabilis aquila ad unicam angelorum ' et hominum escam feliciter evolavit.
Hic est quem redemptor noster, ad declarandam sue divinitatis essentiam, quasi quoddam1 organum fecit * atque ut hic suppleret quod ad tempus ipse Dominus dispensative suppresserat ' vicarium dereliquit +
ut cum homines tanquam primo lactentes ' firmiora jam in via veritatis vestigia fixissent * eos ad cognoscendum divine noticie celsitudinem promoveret.
- Petrus Damiani, s 63, CCCM 57, l. 1-13, 38-42 et 55-57, p. 362-363.
7.2 Lectio secunda.
Hanc autem super eminentem divine scientie gratiam * ex illo celesti gazophilatio, in quo sunt omnis thesauri sapientie ' et scientie absconditi ' traxit.
Et non immerito ' ut qui carnis sibi amputavit illecebras + celestium epularum deliciis frueretur * et illuc acie mentis attingeret ' quo non propheta, non patriarcha, non denique quisquam ab ipso mundi primordio, cognoscitur in carne positus aspirasse. Nec mirum ' si Johanni vicem suam ' in hoc delegavit * quem ad custodiendam matrem quasi alterum filium loco sui supposuit.
Quia ergo de Deo incomparabiliter ceteris mortalibus loquitur * non solum a grecis, sed etiam a latinis theologus appelantur. Theothocos Maria ' quia Deum veraciter genuit * theologus Johannes ' quia Dei verbum profundissima subtilitate descripsit.
- ibid. l. 57-62, 73-84 et 145-151, p. 363-366.
7.3 Lectio tercia.
Commisit Dominus Petro claves Ecclesie * delegavit Johanni custodiam Marie. Maria mater Christi * Ecclesia mater christianorum.
Dicit Dominus Petro * « tibi dabo claves regni celorum. »
[Mat. 16, 19] Numquid et beata Maria celum non fuerit ' in cujus utero tota divinitatis
plenitudino permansit ?
« Tu es,
[Mat. 16, 16] + et intra nutantis adhuc fidei tempestates, veritatis anchoram fixit * et
naviculam in tutissimo tranquilli portus gremio collocavit. Destinatur Johannes in
exilium, et protinus heretici fidei puritatem corrumpunt * confunditur mundus '
turbatur Ecclesia + vacillat fides * plurimi naufragantur. Redit Johannes * quicquid
invenitur erroris ' ad pristine fidei revocat sacramentum.inquit Petrus
' Christus filius Dei vivi »
- ibid. l. 161-164, 179-182 et 198-217, p. 366-368.
7.4 Lectio quarta.
Petrus petra + petra quoque factus est et Johannes * supra cujus fundum totius Ecclesie structum consurgit.
Hoc beato Johanni Dominus concessit in verbis ' quod et Petro contulit in miraculis + ut et iste altiora proferret * et ille majoribus prodigiis choruscaret.
Hic arctissime se in sui dilectoris amore conjunxit * propter quem conjugalis thori federa abdicavit. Unde divinitus concessum est illi *
ut qui primus erat in Redemptoris amore ' precipuus fieret in fraterna caritate.
- ibid. l. 224-227, 258-261, 279-281 et 303-304, p. 368-370.
7.5 Lectio quinta.
In Cene convivio ait Jesus : « Unus ex vobis me tradet. »
[Jo. 13, 21] Aspiciebant ergo ad invicem discipuli * hesitantes de quo diceret. Innuit
Johanni Symon Petrus * et dixit ei : « Quis est de quo dicitur ? »
[Jo. 13, 24] Johanni mox respondit Dominus. O incomparabilem virum ! Profert verbum in
medium * et totus tacet senatus apostolorum.
Tacet lingua * que clavis facta est celorum. Silet Andreas * qui ipsi fratri ad fontem Vite previus fuit. Non presumit os aperire Philippus * qui, dum Patrem sibi poscit ostendi, profunda misteria individue Divinitatis audivit.
Johannes, condiscipulorum in se persona suscepta * consultor accedit. Quantum flagitare debemus ejus auxilium + quem sibimet interventorem ipsi apostoli petierunt ?
- ibid. l. 308-320, 326-333 et 339-343, p. 370-371.
7.6 Lectio sexta.
Quantum apud justum Judicem pro peccatoribus poterit + qui et pro [190d] ipsis celestis curie senatoribus intervenit ? Et qui advocatus factus est summis + quam humiliter implorandus est a minimis ?
Refugit angelus, ut in Apocalipsi scriptum est, ab eo obsequium suscipere * quem noverat apud communem Judicem locum gratie familiariter obtinere.
Hic archangelo Gabrieli ad custodiam matris Domini socius est datus + ut et ille intactam Virginem invisibiliter custodiret * et iste, forinsecus fragilitati feminee ' obedientie sue ministerium exhiberet. Quantoque familiarior cum matre Verbi conversatur * tanto vicinior Verbo invenitur. Et quoniam ab ipsa Veritate ' Marie dictus est filius * quadam speciali gratia frater est Salvatoris ' qui est benedictus in secula seculorum, amen.
- ibid. l. 343-346, 350-352 et 375-387, p. 371-372.
7.7a Lectio septima secundum Johannem, ultimo, g.2
In illo tempore * dixit Jesus Petro : « Sequere me. » Coversus3 Petrus, vidit illum quem diligebat Jesus sequentem ' qui et recubuit in Cena super pectus ejus * et dixit ' « Domine, qui est qui tradet te ». Et reliqua.
- Jo. 21, 19-20.
7.7b
Omelia venerabilis Bede presbiteri. Å .
Commendat nobis beatissimus evangelista et apostolus Johannes privilegium amoris precipui ' quo, ceteris amplius, meruit honorari a Domino + commendat testimonium evangelice descriptionis ' quod, veritate divina subnixum ' nullus fidelium dubitare permittitur * commendat placidam sue carnis absolutionem ' quam, Domino specialiter se visitante ' percepit.
- Beda Venerabilis, H I 9, CCSL 122, l. 4-9, p. 60.
- PD I 33
- CPL 1367
7.7c
Notum autem novi vestre fraternitati ' quis sit ille discipulus quem diligebat Jesus * Johannes videlicet ' ipse cujus hodie natalicia celebramus.
- ibid. l. 51-53, p. 61.
7.8 Lectio octava.
Diligebat autem eum Jesus non exceptis ceteris, singulariter solum + sed pre
ceteris quos diligebat, familiarius unum * quem specialis prerogativa castitatis '
ampliori dilectione fecerat dignum. Omnes quippe se diligere probat * quibus ante
passionem loquitur : « Sicut dilexit me Pater * et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. »
[Jo. 15, 9] Sed hunc pre ceteris diligit * qui, virgo electus ab eo ' virgo in evum
permansit. Tradunt namque hystorie ' quod eum de nuptiis volentem nubere vocaverit *
et propterea, quem a carnali voluptate retraxerat, potiore sui amoris dulcedine
donavit.
- ibid. l. 55-65, p. 61-62.
7.9 Lectio nona.
Denique huic moriturus in cruce ' matrem suam commendavit + ut Virginem virgo
servaret * et ipso post mortem ac resurrectionem Celos ascendente ' non deesset ejus
genitrici filius ' cujus casta vita castis ejus tueretur obsequiis. Ponit et aliud
sue persone beatus Johannes indicium * subjungens : Qui et recubuit in Cena super pectus ejus * et dixit : « Domine, quis est qui
tradet te. »
[Jo. 21, 20]
Quod autem ille supra pectus Magistri recubuit * non presentis solummodo dilectionis ' sed et futuri erat signum misterii. Figurabatur ' et enim jam tunc evangelium quod idem discipulus erat scripturus * uberius atque altius ceteris Sacre Scripture paginis ' archana divine majestatis esse comprehensurum.
- ibid. l. 65-71 et 81-85, p. 62.