École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 145- Martinus.

145- Martinus.

[F2] infra oct.

145.1 Lectio.1

Cumque a sancto Hilario gratissime fuisset exceptus * haud longe sibi ab oppido monasterium collocavit. Quo tempore se ei quidam cathecuminus junxit * cupiens sanctissimi viri institui disciplinis. Paucis vero interpositis diebus, vi febrium laborabat * ac tunc forte Martinus discesserat. Et cum per triduum defuisset * regressus exanime corpus invenit. Sicque subita mors fuerat * ut absque baptismate humanis rebus excederet. Corpus autem in medio positum * tristi merentium fratrum frequentabatur officio.

  • ibid. 7, 1-2, p. 266 et 268.

145.2 Lectio.2

Tunc Martinus flens et ejulans accurit. Tunc vero tota Sanctum Spiritum mente concipiens ' egredi a cellula in qua corpus jacebat ceteros jubet * ac foribus obseratis, super exanimata defuncti fratris membra ' prosternitur. Et cum aliquamdiu orationi incubuisset ' sensissetque per Spiritum ' Domini adesse virtutem * erectus paululum ' et in defuncti ora defixus ' orationis sue ac misericordie Domini intrepidus expectabat eventum. Vixque duarum fere horarum spacium intercesserat * vidit defunctum paulatim membris omnibus moveri ' et laxatis in usum videndi palpitare luminibus. Tunc vero gratias agens * cellulam clamore complevit. Quo audito ' qui pro foribus astiterant ' statim irruunt * videbantque vivere quem mortuum reliquissent.

  • ibid. 7, 2-4, p. 268.

145.3 Lectio.3

Ita redditus vite statim baptismum consecutus ' plures postea vixit annos * primusque apud nos Martini virtutum ' vel materia ' vel testimonium fuit. Idem tamen referre erat solitus * se corpore exutum ad tribunal Judicis ductum + deputandumque obscuris locis ' et vulgaribus turbis * tristem excepisse sententiam. Tunc per duos angelos Judici fuisse suggestum hunc esse pro quo Martinus oraret * et ita per eosdem angelos se jussum reduci ' et Martino redditum ' viteque pristine restitutum. Ab hoc primo tempore beati viri nomen enituit * ut qui sanctus jam ab omnibus habebatur ' potens etiam ' et vere apostolicus haberetur.

  • ibid. 7, 5-7, p. 268.

1 in marg.
2 in marg.
3 in marg.