116- Nativitas BMV
In Nativitate beate virginis Marie.
116.1a Lectio prima.
Auctor.1
Appropinquante plenitudine temporis ' cum jam regnum Judeorum translatum esset ad Herodem alienigenam *
116.1b
Affricanus, in Ecclesiastica Hystoria, libro primo.2
videns ipse Herodes ' quod generis indicia si permanerent ' obfuscationis sibi plurimum adquirerent + ignobilitatis sue conscientia exagitatus '
generationes Hebreorum ' que per idem tempus omnes descripte in archivis Templi secretioribus habebantur ' in quibus etiam alienigenarum quorumcumque continebantur origines ' sicut Achior ' et Ruth ' et aliorum qui ex Egypto Israelithicis dicuntur esse commixti *
jussit incendi. Estimabat sane se nobilem posse videri * si novitius esse et advena ' Israelithici generis nullis conscriptionum fascibus urgeretur.
- Eusebius, Rufino trad., Hist. eccl. I, 7, 13, vol. I, p. 61, l. 8-10, 3-7 et 11-13.
- CPG 3495
116.2 Lectio secunda.
Verum fuere tunc temporis pauci ' diligentes et studiosi viri * qui vel descriptos ex parte aliqua hujuscemodi libros domi habebant ' vel etiam memoriter avite ordinem prosapie retinerent ' precipue quos dimissa a proavis nobilitas commonebat + ex quibus etiam fuerunt dispotenohe ' id est eriles vel dominici ' sic appellati propter propinquitatem generis Christi * qui et Nazarei fuerunt ' ex vico Cocaba Judeorum. Hi per omnem regionem circueuntes * ordinem generationis Christi ' partim memoriter ' partim etiam ex dierum libris ' in quantum erat possibile perdocebant.
- ibid. I, 7, 14, p. 61, l. 13-21.
116.3a Lectio tercia.
Auctor.3
Sicut igitur ex antiquorum traditione tenemus +
116.3b
Johannes Damascenus libro quarto. Å .4
Levi quem sanctus Lucas a Joseph ascendendo quartum nominat ' genuit Panthera * Panther genuit Barpanthera ' Barpanter genuit Joachim '
Joa-[215a]-chim honestam et laude dignam Annam in matrimonium duxit. Sed quemadmodum vetus Anna sterilis existens ' per votum et repromissionem Samuelem peperit + ita et hec per preces et repromissiones a Deo ' Dei genitricem affert * ut et in hoc a nullo illustrium vincatur. Parturit igitur gratia ' hoc enim « Anna » interpretatur ' dominam. Hoc enim Marie nomen significat. Domina enim vere facta est omnium creaturarum * Conditoris existens mater.
- Johannes Damascenus, De fide orthodoxa, trad. Burgondio, ed. E.M. Buytaert, New-York, Franciscan Institute S. Bonaventure, 1955, cap. 87, par. 5, l. 36-38 et par. 6, l. 50-57, p. 320-321a.
116.4 Lectio quarta.
Parturitur autem in probatice Johachim domo * et in sacrario adducitur. Deinde in domo Domini plantata et impinguata Spiritu ut oliva fructifera + omnis virtutis habitaculum facta est * ab omni vite hujus ' et carnali desiderio ' mente desistens ' et ita virginem animam observans cum corpore ' ut decebat Deum in sinu recipere futuram. Sanctus enim Ens ' in sanctis requiescit. Ita igitur sanctitatem assumit * et templum sanctum et admirabile altissimi Dei dignum demonstratur.
- ibid. par. 6, l. 57-64, p. 321.
116.5 Lectio quinta.5
Idem in eodem.
Ipsa est que preeterno previsivo consilio Dei predefinita ' et diversis ymaginibus
et sermonibus prophetarum per Spiritum Sanctum significata ' et prepredicta ' in
predeterminato tempore ex davitica radice germinata est * propter eas que ad ipsum
facte sunt repromissiones. Juravit enim Dominus David veritatem ' et non frustrabitur eum * de fructu
ventris tui ponam super thronum tuum.
[Ps. 131, 11] Et rursus : Semel juravi in sancto meo si David mentiar * semen ejus in eternum manet.
[Ps. 88, 36-38] Et Ysaias : Egredietur virga de radice Jesse * et flos de radice ejus ascendet.
[Is. 11, 1]
- ibid. par. 1, l. 7-18, p. 318-319.
116.6 Lectio sexta.
Jeronimus in sermone de Assumptione
« Cogitis »
. Å .6
Preterea qualis et quanta esset * ab angelo divinitus declaratur ' cum ait : Ave, gratia plena ' Dominus tecum * benedicta tu in mulieribus.
[Luc. 1, 28] Talibus namque decebat Virginem oppignerari muneribus + ut esset gratia
plena ' que celis dedit gloriam ' terris Deum ' pacemque refudit * fidem gentibus '
finem vitiis ' vite ordinem ' moribus disciplinam.
Et ideo inquit : Benedicta tu
inter mulieres. Ac per hoc quidquid
maledictionis infusum est per Evam * totum abstulit benedictio Marie. Insuper et
gratiam refudit Christi ortus * quam non habuit prius omnis mundus. Igitur quod
natura non habuit ' usus nescivit ' ignoravit ratio ' mens non capit humana ' pavet
celum ' stupet terra ' creatura omnis etiam celestis miratur * hoc totum per
Gabrielem Marie divinitus nuntiatur ' et per Christum adimpletur.
- Pascasius Radbertus, de Assumptione, CCCM 56 C, = 26, l. 213-218, p. 120, et = 33, l. 260-268, p. 123-124.
- CPL 633, PLS II, c. 265
116.7a Lectio septima. Secundum Matheum.
Liber generationis Jesu Christi * filii David ' filii Abraham. Abraham genuit Ysaac. Ysaac autem genuit Jacob. Et reliqua.
- Mat. 1, 1-2.
116.7b
Omelia beati Jeronimi presbiteri. Å .
In Ysaia legimus : Generationem ejus quis enarrabit ?
[Is. 53, 8] Non putemus evangelistam prophete contrarium ' ut quod ille impossibile dixit
effatu ' hic narrare incipiat * quia ibi de generatione Divinitatis ' hic vero de
incarnatione dictum est. A carnalibus autem cepit * ut per hominem ' Deum discere
incipiamus. Filii David ' filii Habraham.
Ordo preposterus * sed neccessario
commutatus. Si enim primum posuisset Abraham ' et postea David * rursus ei
repetendus fuerat Abraham ' ut generationis series texeretur. Ideo autem ceteris
pretermissis ' horum filium nuncupavit * quia ad hos tantum facta est de Christo
repromissio. Ad Abraham * in semine,
[Gen. 22, 18]
inquit
, tuo benedicentur omnes gentes.Quod est Christus.
[Gal. 3, 16] Ad David * de fructu, inquit, ventris tui ponam super sedem tuam.
[Ps. 131, 11]
- Hieronymus, In Matheum, I, CCSL 77, l. 1-14, p. 7.
- CPL 590
116.8 Lectio octava.
Judas autem * genuit Phares ' et Zaram de Thamar.
[Mat. 1, 3] Notandum in genealogia Salvatoris ' nullam sanctarum assumi mulierum ' sed
eas quas Scriptura reprehendit * ut qui propter peccatores venerat ' de
peccatricibus nascens ' omnium peccata deleret. Unde et in consequentibus ' Ruth
Moabitis ponitur * et Bethsabee uxor Urie.
Jacob autem genuit Joseph virum Marie.
[Mat. 1, 16] Hoc loco obicit nobis Julianus Augustus ' dissonantiam evangelistarum + cur
evangelista Matheus Joseph dixerit filium Jacob ' et Lucas eum appellat filium
Hely * non intelligens consuetudinem Scripturarum ' quod alter secundum naturam '
alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per Moysen, jubente Deo,
preceptum + ut si frater aut propinqu[u]s ' absque liberis mortuus fuerit * alius
ejus accipiat uxorem ' ad suscitandum semen fratris ' vel propinqui sui.
- ibid. p. 7-8, l. 15-20 et p. 9, l. 46-54.
116.9 Lectio nona.
Cum autem virum audieris ' suspicio tibi non subeat nuptiarum * sed recordare consuetudinis Scripturarum ' quod sponsi viri ' et sponse vocentur uxores.
Querat diligens lector * et dicat * « Cum Joseph non sit pater Domini Salvatoris + quid pertinet ad Dominum generationis ordo deductus usque ad Joseph ? » Cui respondebimus primum ' non esse consuetudinis Scripturarum ' ut mulierum in generationibus ordo texatur + deinde ex una tribu fuisse Joseph et Mariam ' unde ex lege eam accipere cogebatur ut propinquam * et quod simul censentur in Bethleem ' uti ex una videlicet stirpe generati.
- ibid. p. 9, l. 57-59 et p. 10, l. 65-71.