135- Marcus, p. et c.
In festo beati Marci pape.
Ex Lectionario Ecclesie Romane. Å .
135.1 Lectio prima.
Marcus, natione romanus ' ex patre Prisco * sedit annos duos ' menses octo ' dies decem. Fuit autem temporibus Constantini ' et Nepotiani ac Secundi consulum * ex die kalendarum februarii usque in diem kalendarum octobris. Hic constituit ut episcopus Ostiensis qui consecrat episcopos Urbis ' pallio uteretur ' et ab eodem episcopo urbis Romane consecraretur * et constitutum fecit de omni ecclesiastico ordine. Hic fecit duas basilicas * unam via Ardeatina, ubi requiescit ' et aliam intra urbem Romam.
- Liber Pontificalis, I, p. 202, l. 1-4.
135.2 Lectio secunda.
Hujus suggestione obtulit Constantinus Augustus basilice via ardeatina fundum rosarum cum omni agro campestri ' pretium solidorum quadraginta * quem cimiterium constituit. In basilica quoque in Urbe obtulit patenam argenteam ' pensantem libras triginta + et m[i]nas1 argenti duas, pensantes libras viginti * ciphum argentheum unum, pensantem libras decem + et calices ministeriales argenteos, pensantes libras duas * coronam argenteam, pensantem libras decem.
- ibid. l. 6-13.
135.3 Lectio tercia.
Obtulit etiam fundum Antonianum, via Claudia, pretium solidorum quadraginta ' et fundum Bacanas ' via Apia ' precium solidorum quadraginta ' et tremissos duos * fundum Orea ' via Ardeatina ' precium solidorum quadraginta ' et tremissum. Hic fecit ordinationes duas per mensem decembris ' presbiteros viginti quinque ' diacones septem ' episcopos per diversa loca * viginti septem. Sepultus est autem in cymiterio Balbine ' via Ardeatina, nonis octobris * et cessavit episcopatus dies viginti.
- ibid. l. 14-19.