École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 133- Remigius, ep. et c.

133- Remigius, ep. et c.

tl, 1 X

Hincmarus Remensis archiepiscopus. T .

In festo beati1 Remigii episcopi.

133.1 Lectio prima.

Cum Wandali totam fere Galliam devastassent ' et quidam reclusus diu Dominum pro pace rogasset + in oratione obdormienti ' visum est ei quod angelis interesset * et audiret promittentem quod matrona nomine Cilinia filium nomine Remigium pareret ' qui gentem suam a malorum incursibus liberaret. Cum hec reclusus Cilinie nuntiasset ' et illa jam anus ex marito sene se non posse concipere respondisset * « cum ablactaveris, inquit, puerum ' perunges oculos meos de lacte tuo ' et recipiam visum. » Quo facto *

  • cf. BHL 7155 (Vitae pars IV)
  • (cf. AA.SS. t.c. p. 135AE)

puer litteris traditus ' quam cito potuit reclusum intravit + et cum vigenti duorum esset annorum ' archiepiscopus Remensis electus '

  • (ibid. p. 136CD)

postea septuaginta quatuor annis vixit.

  • (ibid. p. 160D)

Hujus tempore Clodoveus rex Francorum ad fidem Christi converti non potuit * donec cum Alemannis congressus ' voto fidei suscipiende se obligans ' hostes vicit. Cum ergo ad baptismum venisset ' nec adesset qui crisma deferret * subito columba de celo ampullam cum crismate rostro detulit ' de quo pontifex regem in baptismo linivit. Hec ampulla in quadam Remensi ecclesia custoditur * et inde reges Francie inunguntur.

  • (ibid. p. 145DE et 146E)

133.2 Lectio secunda.

Cum autem beatus Remigius senuisset ' et propter famem quam previdebat futuram in villa sua ' multos et magnos bladi cumulos congregasset * quadam die inebriati rustici deridentes providentiam senis ' ignem eis su(s)pposuerunt. Quod cum vir sanctus didicisset ' venit ad locum ubi jam acervi ardebant + et pre frigore etatis et vespertini temporis callefacere se cepit * et tranquillo corde dixit : « Semper focus bonus est. Sed illi qui hoc fecerunt ' et posteri generis eorum * viri in genitalibus rupti ' et femine guttur(n)ose erunt. » Quod ita factum est. Nam usque ad tempora Karoli magni sic in villa predicta simul fuerunt + quorum quosdam Karolus magnus ' quia vicedominum suum occiderant, interfecit * reliquos vero per diversas provincias perpetuo exilio condemnavit.

  • (ibid. p. 157F-158A)

133.3 Lectio tercia.

Defunctus tandem beatus Remigius circa annum Domini quingentesimum ' dum deferretur ad sepulturam versus ecclesiam sanctorum Thimotei et Appollinaris * secus ecclesiam beati Christofori ' ita feretrum gravari cepit ' quod nullo modo ad ecclesiam predictorum martyrum ferri potuit. Tandem Dominum oraverunt * ut ostenderet eis utrum vellet sepeliri in illa parva ecclesiola sancti Chrsitofori ' que erat in cimiterio Remensi ' ubi nulle sanctorum reliquie quiescebant. Statimque feretrum levissime sustulerunt * et ibi corpus sancti Remigii honorifice posuerunt.

  • BHL 7156 (Vitae pars V)
  • (ibid. p. 161B)

Ubi cum multa miracula cotidie fierent * ampliaverunt ecclesiam. Et facta cripta retro altare * cum effossum corpus vellent ibi reponere * movere non potuerunt. Cumque2 in orationibus pernoctarent ' et media nocte omnes pariter obdormissent * in crastinum scilicet in kalendis octobris ' invenerunt sepulchrum cum corpore sancti Remigii in illam criptam retro altare ab angelis deportatum.

  • (ibid. p. 161F)

Post longum autem tempus eodem die translatum est corpus ejus in pulchriorem locum * et in capsa argentea3 collocatum.

  • BHL 7157 (Vitae pars VI)
  • (ibid. p. 165CD)

1 In festo beati] add. in marg.
2 Cumque] Cunque.
3 argentea] rep. a.c.