104- Assomptio, Oct.
In Octavis Assumpsionis beate Marie virginis.
Augustinus in sermone « Quia profundissime ». Å .
104.1 Lectio prima.
De sanctissimo corpore perpetue Virginis ejusque sacre anime assumptione loqui
suscipientes * hoc primum dicimus ' quod in Scripturis ' postquam Dominus eam in
cruce discipulo commendavit ' nichil de ea reperitur preter quod Lucas commemorat '
in Actibus dicens : Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum Maria matre Jesu.
[Act. 1, 14]
Quid ergo de morte ' quid de ejus assumptione dicendum est ' unde Scriptura nichil commendat + nisi querendum ratione quod consentiat veritati ? Fiat ergo ipsa Veritas auctoritas * sine qua nec valet auctoritas.
- De Assumptione BMV liber unus, incerti auctoris et pii, PL 40, cap. 1-2, c. 1143-1144a.
- Glorieux p. 30, PLS II c. 1369
104.2 Lectio secunda.
Memores igitur conditionis humane * mortem ' illam subisse temporalem ' dicere non metuimus +
sed si dicimus eam resolutam in communem putredinem ' vermem ' ac cinerem *
librandum est si tante conveniat sanctitati ' tante aule Dei prerogative. Scimus
enim dictum primo parenti * quia pulvis es ' et in pulverem ibis.
[Gen. 3, 19] Hanc conditionem caro Christi evasit * que corruptionem non sustinuit.
Excipitur ergo ab illa generali sententia * de Virgine sumpta natura. Mulieri quoque dixit Deus : Multiplicabo erumnas tuas * in dolore paries.
[Gen. 3, 16] Erumnam Maria sustinuit ' cujus animam gladius pertransiit * sed sine dolore
genuit. Maria ergo etsi communicat erumnis Eve * non communicat partu‑[212a]-riendo
cum dolore.
- ibid. cap. 2-4, c. 1144.
104.3 Lectio tercia.
Excipitur ergo a quibusdam generalibus * quam tanta attolit dignitatis prerogativa. Si ergo eam dicimus mortem subisse nec tamen vinculis ejus retineri ' nunquid impium erit ? Si voluit Dominus integram matrem virginitatis servare pudore + cur non velit incorruptam a putredinis servare fetore ? Nunquid non pertinet ad benignitatem Domini matris servare honorem + qui legem solvere non venerat sed adimplere ? Qui enim in vita pre ceteris ' illam gratia sui conceptus honoravit * pium est credere ' eam in morte singulari salvatione et speciali gratia honorasse.
- ibid. cap. 4-5, c. 1144-1145.
104.4 Lectio quarta.
Putredo et vermis * humane est opprobrium conditionis. Ab hoc opprobrio cum Jesus sit alienus * natura Marie excipitur ' quam Jesus de ea sumpsisse probatur.
Caro enim Jesu caro est Marie * quam super astra transvexit ' honorans omnem
humanam naturam ' et multo magis maternam. Si natura matris est filius + conveniens
est ' ut sit et filii mater * non quantum ad unitatem persone ' sed quantum ad
unitatem corporalis nature. Si enim unitatem facere potest gratia ' sine proprietate
specialis nature + quanto magis ' ubi gratie unitas ' et corporalis est specialis
nativitas ? Unitas gratie est * ut discipulorum in Christo de quibus dicit : Ut sint unum ' sicut et nos.
[Jo. 17, 11]
Et postea : Pater volo ut ubi ego sum * et illi sint mecum.
[cf. Jo. 17, 24] Si igitur secum habere vult eos qui hic sua fide juncti ' unum cum eo esse
judicantur + quid existimandum est de matre ubi digna sit haberi ' nisi in presentia
filii ?
- ibid. cap. 5, c. 1145-1146.
104.5 Lectio quinta.
Quantum igitur intelligo ' quantum credo * Marie anima excellentiori quadam prerogativa a Filio honoratur ' possidens in Christo corpus suum quod genuit glorificatum + et quare non suum per quod genuit ? Si non obviaverit necdum perspecta auctoritas + vere credo et per quod genuit * quia tanta sanctificatio dignior est Celo quam terra. Thronum Dei ' thalamum Domini Celi ' atque tabernaculum Christi * dignum est ibi esse ubi ipse est. Tam preciosum thesaurum ' dignius est Celum servare ' quam terram. Tantam integritatem merito incorruptibilitas * non putredinis ulla resolutio sequitur.
- ibid. cap. 6, c. 1146.
104.6 Lectio sexta.
Illud sacratissimum corpus ' in escam vermibus traditum ' quia sentire non valeo *
dicere pertimesco. Quam estimationem procul propellit incomparabilis gratie munus *
quod me dicere multarum Scripturarum consideratio invitat. Suis aliquando ministris
Veritas ait : Ubi ego sum * illic et minister meus erit.
[Jo. 12, 16] Si hec est generalis sententia omnium per fidem et operationem Christo
ministrantium + quanto magis, quodam modo specialiter, Marie ? Absque dubio enim
opere ministratrix extitit + que hunc in utero gessit ' partuque profusum aluit ' et
fovit ' et in presepio reclinavit
[Luc. 2, 7] ' et fugiens in Egyptum abscondit * et omnem infantiam ejus prosecuta usque
ad crucem ab ejus non recessit consectatu.
- ibid. cap. 6-7, c. 1146.
104.7 Lectio septima.
Non potuit autem ejus divinitatis non esse credula * que se noverat hunc non virili semine sed divino spiramine concepisse.
Unde de Filii potestate tanquam de Dei virtute non nutabunda ' deficiente vino
dixit : vinum non habent
[Jo. 2, 3] * sciens illum hoc potuisse quod eum mox contigit miraculo complevisse. Ecce
igitur Maria fide et opere Christi ministratrix ' si ibi non fuerit ubi Christus
ministros suos vult esse + ubi ergo erit ? Et si ibi fuerit + nunquid equali
gratia ? Et si equali gratia + ubi equa Dei censura qui reddit unicuique secundum
merita ? Si merito ' pre omnibus Marie viventi donata est gratia + mortue erit
minuenda ? Absit. Si enim omnium sanctorum mors est preciosa * Marie sane est
preciosissima.
- ibid. cap. 7, c. 1146-1147.
104.8 Lectio octava.
Confitendum igitur censeo ' Mariam ad eternitatis gaudia assumptam + benignitate Christi ' honorabilius susceptam ceteris ' quam gratia honoravit pre ceteris * atque ad communem humanitatem non esse adductam post mortem ' putredinis videlicet ' vermis ' et pulveris ' que suum et omnium genuit Salvatorem.
Si elegit divina voluntas inter ignium flammas puerorum vestimenta servare illesa + cur abnuat in matre propria ' quod elegit in vesta aliena ? Jonam servare in ventre ceti incorruptum ' voluit sola misericordia + Mariam incorruptam non servabit gratia ? Servatus est Daniel in intemperatissima fame leonum + non servanda est Maria ' tantis donata meritis dignitatum ?
- ibid. cap. 8, c. 1147.
104.9 Lectio nona.
Hec ergo cuncta que diximus ' quia naturam non servasse cognoscimus * in integritate quoque Marie plus gratiam quam naturam potuisse ' non dubitamus. Christus ergo letari facit Mariam anima et corpore in [212b] proprio filio * nec ullam sequi corruptionis erumnam quam nulla secuta est tantum pariendo filium integritatis corruptio + ut sit semper incorrupta quam tanta perfudit gratia * sit integriter vivens ' que omnium integram genuit vitam.
Si ergo dixi ut debui * approba, Christe, obsecro ' tu et tui. Si vero non ut debui * ignosce, obsecro, tu et tui.
- ibid. cap. 8-9, c. 1147-1148.