134- Franciscus, c.
In festo beati Francisci.
134.N
Ex gestis ejus abreviatis que sic incipiunt : « Quasi
stella »
. Å .
134.1 Lectio prima.
Beatus Franciscus de patria Tuscia ' civitate Assisii natus ' parente mediocri ' post [219c] lasciviam juvenilis ardoris et negociorum secularum vanitates ' gravis languoris molestia attritus * Dei digitum ad sue convertit conversionis effectum. Cum autem die quadam misericordiam Domini plenissime invocasset * ostensum est ei quid ipsum agere oporteret. Et mox vitam commutans * omnia que multo labore quesiverat ' vendidit ' et in pecuniam commutavit. Dum autem quandam intraret ecclesiam que ruinam minabatur * ejus necessitate commotus ' quam portabat pecuniam obtulit sacerdoti. Quo timore parentum recipere recusante ' eam projecit * indignum extimans ' virtutes simul et pecuniam possidere.
- Analecta Franciscana X b, p. 533-35a.
- = BHL 3100
134.2 Lectio secunda.
Patris vero sevitia videns hec * vinculis eum subjecit ' et carceri. Occurrit autem et mater * suis blandiciis credens hujus propositum revocare. Sed cum vir Dei nec patris verberibus ' nec matris potuisset uberibus emolliri * materne pietatis suffragio solutus. Denique coram civitatis antistite vestimentis omnibus ' ipsis etiam femoralibus ' patris avaricie restitutus ' semicinc[t]iis involutus est * et eum puerorum vesania cum luto et lapide quasi fatuum sequebantur. Quadam vero die dum ex evangelica lectione audiret ' a Christi discipulis non virgam, non peram ' nec calciamenta debere portari * calciamentis rejectis et baculo ' indutus est pro zona funiculum ' et mordentis lane pauperem tunicam.
134.3 Lectio tercia.
Hic cibos cultiores sibi appositos interdum ' ne palatum allicerent, permutabat * vinum raro sumens. Eadem tunica diebus ac noctibus pro indumento et lecto utebatur * que vermibus operta ' frequenti excussione baculi tolerabilior reddebatur. Erat ei multa orationis attentio ' meditatio sancta * pia compassio miserorum + admiranda castitas ' humilitas veneranda * et illa sermonis auctoritas ' ut colla sublimium jugo subiceret discipline. Si quando autem jam extincti fomitis favilla consurgeret * se nudum in nivis vel aque inmergebat congeriem. Leprosos quoque, quos fugere consuevit * obsequio familiari contractabat. Animantia quoque et celestia corpora * in Christi laudes placido invitabat eloquio.
134.4 Lectio quarta.
Hunc felix pater Hugolinus, Ostiensis episcopus * de summi mandato pontificis, fovendum suscepit. Qui tandem solium summi presulatus ascendens ' prout idem vir sanctus presignarat ' Gregorius nonus vocatus ' ipsum et ejus ordinis fratres pio studio enutrivit * de quorum plantario ' dominarum pauperum ordinem precisum sollicitudine multa provexit. Ceperunt itaque multi mundum relinquere * ad almi patris magisterium convolantes. Quibus regulam tradidit, facundia sermonis incultam * sed cultu operis operose fecundam * vivendi normam ' verbo eis et exemplo exponens.
134.5 Lectio quinta.
Vir itaque sanctus supra candelabrum positus * miraculorum cepit immensitate clarere. In solaris namque fulgoris specie coram fratribus transfiguratus apparuit * absentium acta ' et mentium secreta ' et futura multa cognovit. Fratres per diversas mundi partes ab eodem directi * ipso orante, absque humana vocatione, in modico tempore juxta suum desiderium convenerunt. Paraliticum ' et quandam mulierem cecitate percussam * et aliam obsessam a demonio liberavit.1 Aquam quoque convertit in vinum. Multique dum sua semicinc[t]ia tangerent * adversis languoribus sanabantur.
134.6 Lectio sexta.
Multitudini quoque avium in quodam campo cum exhortationis verba ' urbana quadam simplicitate proponeret + mox in eum linguis protensis et collis intendentes ' Creatoris laudes suis modulis personabant * et ipsum per earum medium transeuntem ' rostris suis quasi oscula impressure tangebant. Hyrundinibus quoque, ipso predicante, garrientibus indixit silentium * que statim conticuere2 quousque predicatio finiretur. In heremitorio quoque quodam ' vir quidam in Seraphin specie sibi quasi patibulo crucis affixus apparuit * qui manibus ejus et pedibus cicatrices quasi stigmata clavorum impressit. In ejus etiam dextro latere, velut lancea perforato * cicatrix obducti vulneris apparebat.
134.7 Lectio septima.
Anno igitur conversionis sue vicesimo ' cum sui propinqu[u]m exitum, Domino
revelante, cognosceret * duobus fratribus imminentem obitum nuntiavit. In illum
autem psalmum erumpens ' voce mea ad Dominum clamavi
[Ps. 3, 5] ' sub cilicio et cinere ad sui petitionem conspersus * presentibus et
absentibus fratribus ' offensas remisit. Sicque anima illa sanctissima carne
resolvitur * quam unus ex fratribus Celi secreta penetrantem aspexit ' lune mesuram
habentem ' [219d] et quasi solis non modicam claritatem. Venerabile autem corpus
ejus ' in oratorio beati Georgii juxta muros Assisii ' cum ingenti veneratione
sepultum est.
134.8 Lectio octava.
In defuncti vero membris, preter morem candore nimio nitentibus ' Crucis fuerunt manifesta vestigia ' que prius cauto pectore servabat occulta. Sub salutifere autem Crucis vestigio innumera suffragia salutis ex[s]urrexerunt + ex quibus pauca exprimo * ne audientium gravetur auditus. Puer quidam quasi mortuus jacens * ad votum matris mirabili velocitate convaluit. Vir quidam spiritu vexatus inmundo * ejus tacto sepulchro, liberatus est. Mulier quedam mente perdita ' dum ab ipso in visione signum Crucis accepit * protinus extitit liberata. Cecus quidam * visum tumulo contacto recepit.
134.9 Lectio nona.
His igitur signorum prodigiis et aliis innumeris testium assertione probatis + papa Gregorius Assisium properans ' multitudine ex omni natione congregata ibidem * post felicia sancti viri preconia ' beatum Franciscum, cujus fuerat institutor et doctor ' in sanctorum cathalogo venerabiliter annotavit. In hujus autem nomine mire magnitudinis construi curavit ecclesiam ' primarium lapidem in ipsius jaciens fundamento * ubi non multo post corpus ejus sanctissimum admiranda fuit veneratione reconditum. Obiit autem anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto.