95- Laurentius, Oct.
In octavis beati Laurentii martiris.
Sermo beati Maximi episcopi. Å .
95.1 Lectio prima.
Sanctum est, fratres, ac Deo placitum + ut natalem beati Laurentii ' devotione precipua veneremur * cujus radiantibus flammis ' victrix in hunc quoque diem toto orbe ' Christi choruscat Ecclesia. Qui cum in sede glorisissimi Petri archidiaconatus fungeretur officio * puritate innocentis vite ' fortissimeque mortis triumpho1 apostolico se consortio copulavit. Nec immerito eum apostolorum supparem predicamus * cui et castitas animi leviticum ministerium ' et plenitudo fidei ' martirii contulit dignitatem.
- Ps. Maximus, h 74, PL 57, 408D-409A.
- PD II 65
- PLS III, c. 355, CPP 5806
95.2 Lectio secunda.
Hunc venerabilis Syxtus ' cum videret paterna de morte tristissimum * ita spiritu prophetie dixisse narratur : « Noli, fili, mestus esse * post triduum me sequeris. » Unde apparet beatum Laurentium ' non de sacerdotis sui victoria habuisse tristiciam * sed doluisse quia non etiam ipse mundum cum suo pariter sacerdote vincebat. « Post triduum, inquit, me sequeris. »
Vere beati Laurentii gloria singularis + qui tantum a Deo suo consecutus est gratie, ut ei martir de martirio prophetaret * quem pro suorum prerogativa meritorum ante victoria letificavit ' quam pugna terreret.
- ibid. c. 409AB.
95.3 Lectio tercia.
Ergo ut comperit se omnimodis assumendum * ecclesiasticum censum divisit + ut et
egenis consuleret ' et inveniri non posset quod raperet persecutor * illam nimirum
secutus sententiam qua dicitur : Dispersit, dedit pauperibus * justicia ejus manet
[cf. Ps. 111, 9] Misericordie fuit ' quod alimoniam pauperibus dedit * justicie autem quod
procuravit ne sanctorum substantiam avaris manibus sacrilegus occuparet. in seculum seculi
.Justicia
ejus,
Quomodo non hec ei in eternum manebit
justicia + quam et sancto implevit opere ' et gloriosissimo martirio
consecravit ?inquit
, manet in eternum.
- ibid. c. 409C-410A.
95.4 Lectio quarta.
Furor itaque gentilis craticulam continuo parat * ardet denique totis visceribus martir et uritur + sed regnum celi fideli mente pertractans ' refrigerio conscientie victricis exultat * nec penali flexus est incendio, cujus in pectore insuperabili ' Sancti Spiritus flamma fervebat. Numquid cedere poterat momentanee corporis ustioni + cujus fides eternum gehenne extinguebat ardorem ? Superatis itaque flammarum ministris ' omne mundane insanie refriguit incendium * et ad hoc usque diabolica profecit intentio + ut et vir fidelis ad Deum suum gloriosus ascenderet * et crudelitas persequentium ' cum suis ignibus confusa torpesceret.
- ibid. c. 410AB.
Idem in sermone « Beatissimi Laurentii, fratres
carissimi »
.
95.5 Lectio quinta.
De hoc validissimo Christi milite * illud credendum est dictum : Etsi transeas per ignem * flamma te non comburet.
[Is. 43, 2] Ecce enim beatus Laurentius transivit per ignem + quo non adustus inhorruit *
sed illuminatus effulsit. Transiens autem per ignem momentaneum ' atque terrenum *
flammam gehenne perpetuo exurentis ' evasit. Quid hoc beatius viro ' qui miserantis
Dei dispensante gratia arsit ne arderet + et ne ureretur exustus est ?
- Ps. Maximus, h 76, PL 57, 413C-414A.
- PD II 67
- PLS III, c. 355, CPP 5808
95.6 Lectio sexta.
Concaluit cor meum intra me ' et in meditatione mea exardescet ignis
[Ps. 38, 4] Quam sententiam quidem beato Laurentio convenire manifestum est. Hujus enim
cor ' tanta in fide Christi magnanimitate concaluit * ut despectis proprii corporis
cruciatibus ' insanissimo tortori suo, triumphatis ejus ignibus, letetur illudere.
Vere in meditatione ejus insuperabilis exarsit ignis * qui odio perfidie ' et amore
veritatis accensus ' appositam sibi extrisecus2 flammam aut non sensit ' aut vicit. *
cecinit David
.
- ibid. c. 414B.
Augustinus in sermone de eodem. Å .
95.7a Lectio septima.
Quando martir iste ignes appositos non timeret + si non intus flamma caritatis arderet ? Quando tantorum aculeos ferret dolorum + nisi diligeret gaudia premiorum ? Postremo ' quando contempneret vitam istam + nisi amando meliorem ?
- Augustinus, s 304, PL 38, cap. 5, c. 1397.
95.7b
Cujus autem meriti sit ' quis ignorat ? Quis ibi oravit ' et non impetravit ? Quam multis infirmis meritis ejus temporalia Deus beneficia prestitit ' que tamen ille contempsit + non ut peccantium infirmitas permaneret * sed ut ad appetenda meliora ' de terrenis concessis amor fieret.
- Id., s 302, PL 38, cap. 1, c. 1385.
- CPL 284, PLS II, c. 401
95.8 Lectio octava.
Gregorius Thuronensis. Å .
Templum erat quoddam ejus nomine consecratum * sed per incuriam valde dejectum. Hoc cum incole renovare vellent ' impositasque trabes plaustris ' ad locum [210b] exhiberent * una reperta est brevior ceteris. Mox sacerdos ' qui operi insistebat flens valde ' et breviorem intuens * ait : « O beatissime Laurenti, qui pauperes fovisti + cogita paupertatem meam * quia non est exiguitatis mee facultas ' hic aliam exhibendi. » Ilico crevit trabes * in tantum, ut necesse esset ex ea partem magnam incidi. Quam partem sacerdos frustatim discerpsit * indeque diversas infirmitates sepe submovit.
- Gregorius Turonensis, In Gloria martyrum, cap. 41, p. 515, l. 37-41 et p. 516, l. 1-7.
- < BHL 4776
- CPL 1024
95.9 Lectio nona.
Gregorius papa, in Registro, quarto libro, Constantie Auguste. Å .
Sancte memorie predecessor Gregorii pape * quedam meliorare desiderabat ad sancti Laurentii corpus. Et dum ubi corpus idem venerabile collocatum esset ' nesciretur + exquirendo effoditur * subitoque sepulchrum ipsius ignoranter aperitur. At hi qui presentes erant et laborabant monachi ' atque mansionarii ' qui corpus ejusdem martiris viderunt ' quod quidem minime tangere presumpserunt + omnes intra decem dies defuncti sunt * ita ut nullus vite superesse posset ' qui sanctum et justum corpus illius vidisset.
- Gregorius Magnus, Epistulae, IV, epistula XXX ad Constantinam Augustam, PL 77, c. 701B-702A.
- CPL 1714, PLS IV, c. 1547