École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 34- Benedictus, ab.

34- Benedictus, ab.

s, 21 III

In festo Benedicti abbatis.

Gregorius in Dyalogo.

34.1 Lectio prima.

Fuit vir vite venerabilis * gratia benedictus et nomine. Hic ab ipso pueritie sue tempore cor gerens senile * nulli animam voluptati dedit.

Liberiori autem genere ex provincia Nursie natus * Rome liberalibus studiis traditus fuerat. Sed cum in eis multos ire per abrupta vitiorum cerneret * eum quem quasi in ingressu mundi posuerat ' retraxit pedem.

Despectis itaque studiis ' relicta domo ' soli Deo placere cupiens * sancte conversationis habitum quesivit.

  • Gregorius Magnus, Dialogi, SC 260, II, prolog., l. 1-3, 6-9 et 11-14, p. 126.
  • < BHL 1102
  • CPL 1713, PLS IV, c. 1536

34.2 Lectio secunda.

Recessit igitur scienter nescius * et sapienter indoctus.

Cumque petere deserta decrevisset * nutrix que hunc artius amabat ' sola secuta est. Cumque venissent ad locum qui Effide dicitur ' et honestioribus viris se illic detinentibus ibi demorarentur *

oratione sua nutrici sanum capisterium reddidit quod fractum tulerat. Hec ergo res agnita in tanta admiratione habita est * ut hoc capisterium incole in ecclesie ingressu suspenderent.

  • ibid. prolog. l. 14-15, p. 126 ; cap. I 1, l. 1-5, p. 128 ; cap. I 2, l. 18-21, p. 130.

34.3 Lectio tercia.

Sed Benedictus plus appetens mala mundi perpeti quam laudes + nutricem occulte fugiens * deserti loci secessum petiit ' cui Sublacus vocabulum est.

Quo dum pergeret * monacus quidam Romanus nomine ' hunc reperit. Cujus cum desiderium cognovisset * et secretum tenuit ' et sancte conversationis habitum tradidit ' et in quantum licuit ministravit. Tribusque annis excepto ipso ' incognitus hominibus mansit.

  • ibid. cap. I 3, l. 27-30, p. 130 ; cap. I 4, l. 35-42, p. 132.

34.4 Lectio quarta.

Cum vero omnipotens Deus vellet Benedicti vitam in exemplo hominibus demonstrare * cuidam pre[s]bitero qui refectionem sibi in Paschali festivitate paraverat ' Dominus per visum apparare dignatus est ' dicens : « Tu tibi delicias preparas * et servus meus illo in loco face cruciatur ! » Qui protinus surrexit + et cum alimentis virum Dei quesivit * eumque in specu reperit. Cumque oratione facta consedissent * pre[s]biter dixit : « Sumamus cibum * quia hodie Pascha est. » Cui vir Dei : « Scio quod Pascha est * quia videre te merui. » Quia enim Paschalis esset sollemnitas * ignorabat. Pre[s]biter autem : « Veraciter hodie Resurrectionis dominice dies est ! » Benedicentes ergo Deum * sumpserunt cibum. Et post pre[s]biter recessit.

  • ibid. cap. I 6-7, l. 57-82, p. 134.

34.5 Lectio quinta.

Eodem tempore * hunc in specu latitantem pastores invenerunt.

Et ex illo tempore a multis frequentari cepit.

Quadam vero die * Temptator affuit. Nam nigra avis que merula vocatur + ejus vultui importune insistere cepit. Sed signo crucis recessit. Tanta autem carnis temptatio secuta est * quanta numquam fuerat expertus.

Sed ipse nudum se in spinarum aculeis et urticarum incendiis ' projecit. Ibique toto corpore vulneratus * per cutis1 vulnera eduxit vulnus mentis *

ita ut ex illo tempore tale aliquid minime sentiret.

  • ibid. cap. I 8, l. 83-84 et 89, p. 136 ; cap. II 1, l. 1-7, p. 136 ; cap. II 2-3, l. 15-18 et 22-24, p. 138.

34.6 Lectio sexta.

Ceperunt postmodum multi mundum relinquere * atque ad ejus magisterium festinare.

Cum igitur celebre nomen ejus haberetur + monasterii cujusdam congregatio ad eum venit * ut eis preesse deberet petiit. Qui diu distulit * suis et illorum moribus convenire non posse predicens. Sed victus assensum dedit.

Cum autem conspicerent sibi sub eo illicita non licere *

tractare de ejus morte aliquid conati sunt.

Quod intelligens vir Dei * fratres allocutus est ' dicens : « Misereatur vestri omnipotens Deus. Quare ista facere voluistis ? Numquid non dixi quia vestris et meis moribus non conveniret ? Ite et vobis patrem querite * quia me post hec minime habere potestis. »

  • ibid. cap. II 3, l. 24-26, p. 138 ; cap. III 1-2, l. 4-11, p. 140 ; cap. III 3, l. 18-19 et 22, p. 142 ; et cap. III 4, l. 29-37, p. 142.

34.7 Lectio septima.

[196c]

Cum ergo sanctus vir in solitudine virtutibus signisque succresceret + multi ab eo sunt congregati * ita ut duodecim monasteria construeret.

Ceperunt et tunc ad eum nobiles concurrere * suosque ei filios omnipotenti Deo nutriendos dare.

Post hec migrans ad castrum quod Cassinum dicitur *

in ipso templo Appolinis ' oraculum beati Martini fecit. Et commorantem multitudinem ad fidem vocabat.

  • ibid. cap. III 13, l. 114-118, p. 148-150 ; cap. III 14, l. 122-124, p. 150 ; cap. VIII 10, l. 94, p. 166 ; et cap. VIII 11, l. 104-108, p. 168.

34.8 Lectio octava.

Sed hec antiquus Hostis non ferens ' aperta visione se patris oculis ingerebat * et vim se perpeti conquerebatur.

Cumque interdum clamaret ' « Benedicte, Benedicte » ' et eum sibi non respondere conspiceret * adjungebat : « Maledic(i)te, non Benedic(i)te2 + cur me persequeris ? »

Vir quoque Dei * doctrine verbo non mediocriter fulsit. Nam scripsit monachorum regulam * discretione precipuam ' sermone luculentam.

  • ibid. cap. VIII 12, l. 109-112, p. 168 et l. 120-123, p. 170 ; et cap. XXXVI 1, l. 4-7, p. 242.

34.9 Lectio nona.

Tempore quoque quo de hac vita erat exiturus * quibusdam discipulis obitus denunciavit diem.

Ante sextum vero diem sui exitus * aperiri sibi sepulturam jubet. Qui mox correptus febribus ' cum per singulos dies languor ingravesceret * sexto die portari se in oratorio a discipulis fecit + ibique exitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione munivit * atque inter discipulorum manus ' erectis in celum manibus ' ultimum spiritum inter verba orationis efflavit. Ipsa autem die * duobus monachis revelatio indissimilis apparuit. Viderunt namque ' quia strata palliis ' atque innumeris chorusca lampadibus via * ab ejus cella in celum tendebatur. Cui vir desuper clarus assistens * ait illis : « Hec est via * qua dilectus Benedictus Celum ascendit. »

  • ibid. cap. XXXVII 1, l. 1-4, p. 242, et 2-3, l. 7-23, p. 244.

1 per cutis] percutis a.c.
2 Maledic(i)te / Benedic(i)te] Maledicite / Benedicite in Prototypo, intellige vero Maledicte / Benedicte, cf. ed. cit.