École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 26- Agnes, secundo

26- Agnes, secundo

tl, 28 I

In festo Agnetis secundo.

Ambrosius in passione ejusdem.

26.N

Et nota quod hec visio dicitur contigisse .VIII. die, propter quod tunc fit festum secundo(a).

26.1 Lectio prima.

Dum parentes sancte Agnetis assiduis pernoctationibus vigilarent ad tumulum ejus * vident in medio noctis exercitum virginum ' que omnes auro tectis cycladibus indute ' cum ingenti lumine preteribant. Inter quas beatissimam vident Agnem ' simili veste fulgentem * et ad dexteram ejus agnum nive candidiorem. Stans autem beata Agnes * parentibus dixit : « Videte ne me quasi mortuam lugeatis + sed congaudete mecum * quia cum his omnibus lucidas sedes accepi.1 » Et pertransivit. Cum autem hec visio vulgaretur in populo * factum est tandem ' ut Constantie Constantini filie ' ab his qui viderant ' narraretur.

  • BHL 156
  • CPL 2159

26.2 Lectio secunda.

Erat Constantia virgo + sed ita obsessa vulneribus * ut nulla membrorum pars libera remaneret. Spe autem recuperande sanitatis ' venit ad tumulum martiris * licetque pagana ' preces tamen fideliter fundebat. Repentino igitur somno arripitur * et videt Agnem beatissimam ' talia sibi monita proferentem : « Constanter age, Constantia ! » Evigilat sana * ita ut nec signum in ejus membris ' alicujus vulneris remaneret. Reversa igitur ad palatium * fecit gaudium et patri et fratribus. Coronatur civitas ' fit leta * et militantibus et privatis ' atque universis audientibus ' in fide ' infidelitatis venena superantur.

26.3 Lectio tercia.

Intera petiit patrem et fratres ' ut basilica sancte Agnetis construeretur * et sibi illic mausoleum collocare precepit. Cucurrit hec opinio ad omnes * et quotquot credentes ad ejus tumulum pervenissent ' salvabantur ' quacumque infirmitate fuissent detenti. Perseveravit autem Constantia Augusti filia ' in virginitate. Per quam multe virgines nobiles et illustres * sacra velamina susceperunt. Et quia fides damna mortis non patitur + usque hodie multe virgines Romane ' Agne[te]m beatissimam quasi in corpore manentem attendunt * et ejus exempli amore provocate ' in virginitate viriliter perseverant.


1 coma + littera notabilior.