École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 102- Assumptio

102- Assumptio

F[4] infra oct.

Sermo beati Bernardi. Å .

In alia feria.

102.1 Lectio prima.

Tempus loquendi est omni carni * cum assumitur incarnati Verbi mater in celum. Nec cessare debet a laudibus humana mortalitas + cum hominis sola natura ' supra immortales spiritus exaltatur in Virgine. Sed de ejus gloria ' nec silere devotio patitur * nec dignum aliquid sterilis concipere cogitatio ' aut inerudita potest locutio parturire. Hinc est * quod et ipsi celestis curie principes ' in consideratione tante novitatis ' clamant non sine admiratione : Que est ista que ascendit de deserto ' deliciis affluens ? [Cant. 8, 5] Ac si manifestius dicant : « Que est ista que de sub sole, ubi nichil est ' nisi labor et dolor ' et afflictio Spiritus ' ascendit deliciis spiritualibus affluens ? » Quid in delicias dixerim ' virginitatis decus cum munere fecunditatis + humilitatis insigne ' distillantem caritatis favum ' misericordie viscera ' plenitudinem gratie ' prerogativam glorie singularis ? Ascendens igitur de deserto regina mundi * etiam angelis sanctis ' ut canit Ecclesia ' speciosa facta est et suavis ' in deliciis suis.

  • Bernardus Claraevallensis, sermo 4 in Assumptione BMV, Opera V (1968), p. 244, l. 7-21 et 245, l. 1a.

Item sermo ejusdem. Å .

102.2 Lectio secunda.

Signum magnum apparuit in celo + mulier amicta sole et luna sub pedibus ejus * et in capite ejus corona stellarum duodecim. [Apo. 12, 1] Id non inconvenienter Marie videtur attribuendum. Nimirum ea est * que velut alterum solem induit sibi. Quemadmodum enim ille super bonos et malos [Mat. 5, 45] indifferenter oritur * sic ipsa omnibus sese exorabilem ' omnibus clementissimam prebet. Et defectus omnis sub ea est ' et quicquid fragilitatis ' seu corruptionis est ' pre omnibus excedit * ut merito sub pedibus ejus luna esse dicatur.

Jure quoque Maria sole perhibetur amicta + que luci illi inaccessibili videtur immersa * nec summatim tangi ' sed operiri magis et circumfundi ' et tanquam ipso igne concludi. Candidissimus sane ' sed et calidissimus amictus + cujus omnia tam excellenter irradiata noscuntur ' ut nichil in ea tenebrosum ' vel subobscurum saltem ' vel minus lucidum * sed ne(c) tepidum quidem aliquid ' aut non ferventissimum liceat suspicari.

  • ibid., sermo in dominica infra octavam Assumptionis, p. 263, l. 23-26 et 264, l. 1-4 ; p. 264, l. 14-22b.

102.3 Lectio tercia.

Quam familiaris ei facta es, domina ' quam proxima ' immo quam intima + quantam invenisti gratiam apud eum ? In te manet * et tu in eo. Vestis eum * et vestiris ab eo. Vestis eum substantia carnis * et vestit te ille sue gloria majestatis. Vestis nube solem * et sole ipso vestiris. Novum enim fecit Dominus super terram * ut mulier circundaret virum ' et ut mulier sole appareret amicta. Denique et coronavit eum * et vicissim ab eo meruit coronari. Egredimini, filie Syon * et videte regem Salomonem ' in dyademate quo coronavit eum mater sua. [Cant. 3, 11] Verum hoc alias. Interim sane ingredimini magis * et videte reginam in dyademate ' quo coronavit eam Filius. In capite, inquit, ejus corona stellarum duodecim. [Ap. 12, 1] Dignum plane * stellis coronari caput quod et ipsis longe clarius micans ' ornet eas potius quam ornetur ab eis. Quidni coronent sydera ' quam sol vestit ?

  • ibid. p. 266, l. 10-23.

a Egalement utilisé en *13.
b Egalement utilisé en *3.3, *11 et *12.