59- Gervasius et Protasius, mm.
In festo sanctorum martyrum Gervasii et Protasii.
59.N
Ambrosius in epistola quam mittit per Italiam de inventione corporum
sanctorum Gervasi[
i]
et Prothasii. Å .
59.1 Lectio prima.
In diebus transacte nuper Quadragesime, michi servo Christi Ambrosio in oratione posito ' ita somnus obrepsit * ut nec vigilans aperte ' nec dormiens integre ' viderem apertis oculis mecum esse1 duos juvenes ephebos ' vestibus candidissimis id est colobio et pallio indutos ' caligulis calciatos ' manibus extentis orantes. Sed quia pars in me somnii incumbebat ' que me ad eorum interrogationem verbum proferre non sinebat * plene me evigilante visio eorum ab oculis meis elapsa est.
- < BHL 3514
59.2 Lectio secunda.
Factum est autem ut rogarem Domini misericordiam * ut si ludificatio demonum esset ' abscederet + si vero veritas esset * plenius appareret. Ad impetrandum vero quod poscebam * augmentavi jejunium. Similique modo * canente gallo ' orantes mecum apparuerunt juvenes. Tercia vero nocte, defecto jejuniis corpore + non dormienti sed stupenti cum quadam michi tercia apparuerunt persona ' que similis esset beato Paulo apostolo cujus vultum me pictura docuerat * in tantum ut ipse mecum, illis tacentibus, loqueretur dicens : « Isti sunt * qui monita mea secuti sunt. »
59.3 Lectio tercia.
« Isti sunt qui respuentes divitias ac predia ' secuti sunt Domini nostri Jesu Christi vestigia * nichil terrenum aut carnale concupiscentes. Sic in Mediolanensi hac urbe per decem annos in Dei servitio perdurantes * ad hoc pertingere meruerunt ' ut Christi martyres fierent. Quorum corpora in eo loco invenies * in quo stas et oras. Duodecim pedum altitudine * terra coopertam archam invenies. Quam archam superius exaltabis * et in nomine eorum ecclesiam fabricabis. » Cumque ab eo nomina requirerem * dixit michi : « Ad caput eorum librum scriptum invenies * in quo et ortus eorum et finis scriptus est. »
59.4 Lectio quarta.
Convocans itaque omnes per circuitum coepiscopos * referens universa que videram ' ipsis coram positis ' primus ego terre fossor accessi. Ceteri episcopi prosecuti sunt. Fodientes ' pervenimus ad archam. Quam aperientes * invenimus quasi ipsa hora positos sanctos ' miro odo-[201b]-re fragrantes. Ad quorum caput libellum invenimus * in quo hec erant per ordinem conscripta : Ego servus Christi Philippus ' intra domum meam sanctorum corpora cum filio meo rapui * et sepelivi. Quorum mater Valeria * et pater Vitalis dicti sunt. Quos uno ortu geminos genuerunt * unum Gervasium ' alterum Prothasium vocaverunt.
59.5 Lectio quinta.
Cumque ab intestato jure beati martires Gervasius et Prothasius parentibus successissent * domum propriam in qua nati fuerant ' et res universas parentum ' et casellulas venundantes ' dederunt precium omne pauperibus ' et familiole sue ' quam etiam ingenuam fecerant. Ipsi vero in uno cenaculo se concluserunt per decem annos * lectionibus et orationibus ' et jejuniis vacantes.
59.6 Lectio sexta.
Undecimo autem anno conversionis sue * ad palmam martirii hoc2 ordine pervenerunt. Eodem tempore superveniente comite Astacio qui proficiscebatur ad bellum * occurrerunt ei templi cultores dicentes : « Si vis letus ad Augustos reverti * Prothasium et Gervasium sacrificare compelle. Vehementer enim dii nostri de eorum contemptu commoti * dare nobis responsa contempnunt. » Audiens hec comes ' jussit eos adduci * et dixit : « Hortor vos ' ut ad immolandum diis devoti studeatis insistere * ut expeditio mea validius celebretur. »
59.7 Lectio septima.
Gervasius dixit : « Victoriam de celo debes a Deo omnipotenti requirere * non a simulacris surdis, mutis et vanis. » Tunc indignatus comes ' jussit eum tamdiu plumbatis contundi * quamdiu exalaret spiritum. Quo amoto ' jussit adduci sanctum Prothasium * et dicit : « Miser ' vel tu vivere stude * et noli fieri sicut frater tuus. » Cui Prothasius : « Quis est miser + ego qui te non timeo ' an tu qui me timere probaris ? »
59.8 Lectio octava.
Astacius comes dixit : « Ego te quomodo timeo ? » Prothasius dixit : « In eo quod timeas te ledi a me * si non sacrificavero. Ego autem non te timens * contempno minas tuas. » Audiens hec comes * jussit eum fustibus cedi. Postea vero dixit : « Miser ' ut quid tam rebellis vis perire + sicut probasti tuum germanum perisse ? » Prothasius dixit : « Non tibi irascor ' sed misereor * quia nescis quid facis. Nunc ergo age quod cepisti * ut michi possit cum fratre meo hodie benignitas Salvatoris occurrere. »
59.9 Lectio nona.
Tunc impiissimus comes Astacius ' jussit eum capite cedi. Quod cum factum fuisset * ego Philippus abstuli cum filio meo furtim nocte hec corpora sancta in domo mea, Deo solo teste + et in ista archa marmorea sepelivi * credens me orationibus eorum consequi misericordiam Domini nostri Jesu Christi ' qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat, Deus, in secula seculorum, amen.