École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 123- Nativitas, BMV, D infra oct.

123- Nativitas, BMV, D infra oct.

123.N

Ex sermone « Qui priorum veneratur et cetera », qui legitur in quibusdam Ecclesiis. Å .

Dominica infra octavas.

123.1 Lectio prima.

Presenti celebratione ' omnium prudentium virginum reginam ' sedulis, karissimi, exposcite precibus * ut illa suo interventu efficiat possibile ' quo sancte Ecclesie contentus ' de ejus congaudeat sublimatione et gloria. Ista est enim precipua festivitas * in qua angelorum omnis exultat militia + in qua patriarcharum complentur veridica et abdita mysteria * in qua prophetarum panduntur vaticinia + in qua etiam et gentilium reserantur prenuntia scripta * in qua oritur sponsa ' sine exemplo Deo conjuncta ' de cujus corporis materia oritur lumen in tenebris ad extergendas veterum piaculorum tenebras.

  • Non inventum est.

123.2 Lectio secunda.

Hec est, inquam, dies * in qua prelucida stella ' immo lumen maris, hoc est hujus mundi ' velut Eous cum decoris amenitate ' ex mortali genitura ' cunctis qui salvandi sunt illuxit. Hec est honoranda diei leticia + in qua juxta mundi qualitates preparatur vas virgineum divinis carismatibus ac micantibus margaritis ineffabiliter ornatum * in quo sublimitas Dei mixta homini compaginaretur carnaliter ' non secundum propaginem sed secundum Sancti Spiritus operationem. Quis, queso, umquam ante hanc virginem audire valuit + ut factor omnium intra virginis arta se concluderet septa ?

123.3 Lectio tercia.

O magna et admirabilis ipsius Dei miseratio ! Ut enim prothopla(i)stum parentem et successionem filiorum ejus innovaret ' quem constat ob hoc editum ' ut superbientium angelorum suppleret numerum et ordinem ' non indigne pertulit infra Virginis alvum celitus se incorporari * necnon et ut consocialem formam non secundum divine substantie qualitatem ' sed juxta corporeum incrementum ' absque macula peccati sibi compactum ' eo erigeret ' unde et Suasor et ille qui succubuit perfida fraudatione precepti ejectus est.

123.4 Lectio quarta.

Ecce itaque cuncti qui ad sacram convenitis Virginis nativitatem ' omnes corporeos vobiscum qui affertis sensus et interiores cordis intellectus + erigite mentes vestras ad presentis matris festivitatem * ut nullum mentis inveniatur domicilium ' quod non concrepet. Congaudeat in hac celebratione uterque hominum sexus ' et conditio dominorum seu subjectorum * quia per hanc virginem ' utrorumque venit redemptio. Gaudeant et senes Deo placentes + quoniam in hujus que nata est viscera descendit ille ' qui non modo animas ' verum etiam corpora renovabit ad juventutem * juxta illud ' renovabitur ut aquile juventus vestra. [Ps. 102, 5]

123.5 Lectio quinta.

Letentur juvenes fortes in hac die * quoniam hodie prodiit in hanc lucem virgo ex cujus secretis natus est juvenis speciosus pre natis hominum ' de cujus labiis diffusa est omnis gratia ' per lata et quadripertita mundi climata. Virtutem quoque corporis in animi vigore transmutent * et per hujus sacre virginis obtentum ' suam Christo commendent juventutem.

123.6 Lectio sexta.

Congratulentur etiam pueri et infantes ' in hujus maxime puelle initia ' sua Christo et Marie dicantes crescentia1 membra * quoniam habent puerum castitatis et puritatis ministrum + et Mariam singularis pudicitie formam * ex cujus utero sancto ' Christi susceperunt infantiam. Psallant et illi qui forte exercuerunt dominatum super seculi negotia * quoniam per Virginem venit Dominus regum. Gaudeant et subditi quos premit jugum * quoniam exsolvet filius Virginis hodie nate ' iniqua juga a cervicibus eorum.

123.R

Tres alie lectiones de omelia dominicali.


1 crescentia] cresentia a.c.