École des chartes » ELEC » Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362 Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 125- Exaltatio Sancte Crucis

125- Exaltatio Sancte Crucis

sd, 14 IX

In Exaltatione sancte Crucis.

Ex hystoria exaltationis sancte Crucis. Å .

125.1 Lectio prima.

Tempore illo, postquam Constantino contra Maxentium properanti ad bellum ' signum sancte Crucis celitus fuisset ostensum ' et ipso feliciter obtinente triumphum ' ab Helena principis matre ' sancta Crux fuisset inventa * regina salutare lignum secari fecit per medium + ut et Crucem Constantinopolim deferret ad filium ' et crucem Jerosolimis tecis argenteis conditam reservaret * ut ubi membra dominica fuerant aptata supplicio ' glorificata Crux veneraretur. Multorum itaque temporum labente curriculo * Cosdroe impius regnum adeptus est Persarum. Qui in tantam procerviam ausus est prorumpere * ut se coli juberet ut Deum.

  • < BHL 4178

125.2 Lectio secunda.

Hic cum regna per circuitum suo crudelissimo subjecisset dominio * Jerosolimam advenit + ecclesias subvertit * totamque regionem vastavit. Ad sepulchrum ergo Domini cum voluisset accedere territus rediit * sed tamen ligni salutaris partem quam reli[gi]osa regina ibi reliquerat ' asportavit. Fecerat namque turrim argenteam ' in qua thronum construxerat aureum ' ubi solis quadrigam ' et lune ' et stellarum ymagines collocaverat + atque per occultas fistulas aque meatus adduxerat * ut quasi Deus pluviam videretur infundere. In hoc itaque loco sedem sibi paraverat + atque juxta se quasi collegam Crucem dominicam posuerat * filioque tradito regno ' ipse in fano hujuscemodi residebat.

125.3 Lectio tercia.

Illo tempore, Eraclius arcem tenebat imperii ' vir armis strenuus ' lingua eruditus ' corpore decorus ' totus in fide catholicus * et erga Dei famulos devotus. Pergens igitur filius Cosdroe contra Eraclium * juxta Danubium cum suo consedit exercitu. Tandem utrisque principibus placuit ' ut ipsi singuli in medio fluminis dimicaturi ' confligerent * et cui sors victoriam contulisset ' ipse imperium usurparet. Cumque utrique populo hec pactio placuisset * in pontis medio sunt congressi.

125.4 Lectio quarta.

Tandem pulsatus Dominus lacrimis christianorum ' per virtutem sancte Crucis, cui se eodem die princeps attentius commendarat ' fideli suo concessit triumphum + tantaque mentis immutatio Cosdroe invasit exercitum * ut voluntarie cum omni familia sua ac prole ' Eraclio se subderet ' tam potestate quam fide. Christianissimus igitur princeps regna que Cosdroe tenuerat ' circumquaque perlustrans ' ad sedem ipsius venit * sedentemque eum in throno aureo repperit.

125.5 Lectio quinta.

Cumque tremefactus Cosdroe salutationis verba proferret Eraclio * ille respondit : « Pro eo quod lignum Crucis, quamvis indignus, honorifice juxta modulum tuum tractasti + si credere volueris Domino Jeu Christo * regnum Persarum et vitam tibi dabo. Sin autem * mox gladio interibis. » Cumque ille nequaquam adquiesceret * Eraclius caput illius amputavit + filiumque ejus parvulum baptizari mandavit * turrisque aurum ' et gemmas ad restaurationem ecclesiarum reservavit. Suscipiente igitur eo lignum gloriosissime Crucis cum diverso glorie apparatu * gaudentes populi omnes ' obviam alii pergunt ' alii sequ[u]ntur.

125.6 Lectio sexta.

Cum ergo imperator de monte Oliveti descendens ' per eam portam per quam Dominus intraverat, quando ad passionem venerat ' equo regio ornamentis imperialibus decoratus sedens ' voluisset intrare * repente lapides porte clauserunt se invicem ' et factus est paries unus. Cumque mirarentur attoniti * respicientes in altum ' viderunt signum Crucis flammeo fulgore resplendere. Angelus autem Domini accipiens illud in manibus stetit super portam * et ait : « Quando Rex Celorum passionis sacramenta completurus per hunc additum intravit + non se dyademate nitentem exhibuit ' aut equi potentis vehiculum requisivit * sed humilis aselli tergo residens ' cultoribus suis humilitatis exemplum reliquit. » His dictis * angelus ad celum rediit.

125.7 Lectio septima.

Imperator autem audita voce angeli depositis imperii insignibus ' discalciatus ' linea tantum et zona precinctus ' Crucem Domini suscipiens * profusis lacrimis properabat ad portam. Mox illo humiliter appropinquante * porta se subrigens ' liberum intrantibus patefecit ingressum. Odorque suavissimus ' qui, volitante divinitus aura ' de Persarum provincia Jerosolimis fuerat illapsus ' momento eodem quo de fano Cosdroe sancta Crux fuerat egressa * tunc rediit ' et se gratanter infudit. Vincebat enim aromata omnia.

125.8 Lectio octava.

Confestim igitur popularis gaudii favor in altum sublatus * [217a] divinam laudabat potentiam. Sicque gloriosus Augustus prorumpens in laudibus ' ait : « O Crux, admirabile signum * in qua Dominus noster Dei filius suspensus pro nostrorum pondere criminum mortis damnavit supplicium ! O sanguis adorandus thronis et angelis ! O Crux splendidior astris ' mundo celebris ' hominibus multum amabilis ' sanctior universis ' que sola fuisti digna portare talentum mundi ' dulce lignum ' dulces clavi ' dulcis muchro ' dulcis hasta ' dulcia ferens pondera * salva presentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam ' tuo vexillo signatam ! »

125.9 Lectio nona.

Hec cum dixisset * preciosam partem ligni quam secum detulerat ' loco suo restituit. Tunc renovante Deo antiqua miracula ' die eodem recepit mortuus propriam vitam * paralitici adepti sunt sanitatem + leprosi cutem receperunt mundam * ceci quoque luci sunt restituti ' plurimi a demonibus liberati. Tunc imperator, oratione peracta ' offerens multa donaria * ecclesiam Dei reparari fecit ex regiis sumptibus + reddensque privilegia ' et restituens captivos in propria ' et dans oportuna presidia * Constantinopolim rediit.