École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 127- Mattheus, ap. et evg, vig.

127- Mattheus, ap. et evg, vig.

20 IX

In vigilia sancti Mathei.

127.1a Lectio prima vel septima si dominica fuerit.

Secundum Lucam.

In illo tempore * vidit Jesus publicanum nomine Levi ' sedentem ad theloneum * et ait illi : « Sequere me. » Et reliqua.

  • Luc. 5, 27.

127.1b

Omelia venerabilis Bede presbiteri.

Ad theloneum * ad curam dispensationemque vectigalium dicit. Thelos enim grece * latine vectigal nominatur.

  • Beda Venerabilis, In Marcum, I, CCSL 120, l. 808-810, p. 457.
  • CPL 1355

127.1c

Idem autem Levi ' qui et Matheus est * sed Lucas Marcusque propter verecondiam ' et honorem evangeliste ' nomen ponere noluerunt vulgatum. Ipse autem Matheus juxta illud quod scriptum est ' justus [217b] accusator sui est in principio sermonis [Prov. 18, 17] ' Matheum se et publicanum nominat * ut ostendat legentibus nullum debere conversum de salute diffidere + cum ipse de publicano in apostolum ' de theloneario in evangelistam sit repente mutatus.

  • Beda Venerabilis, In Lucam, II, CCSL 120, l. 884-891, p. 122.
  • CPL 1356

127.2 Lectio secunda.

Et relictis omnibus * surgens secutus est eum. [Luc. 5, 28] Intelligens ergo Matheus ' quid sit veraciter Dominum sequi * relictis omnibus sequitur. Sequi enim * imitari est. Ideoque ut pauperem Christum non tam gressu quam affectu consectari potuisset * reliquit propria ' qui rapere solebat aliena. Perfectamque nobis abrenuntiationis formam tribuens ' non solum lucra reliquit vectigalium * verum etiam rationes imperfectas atque incompositas dereliquit. Tanta enim cupiditate sequendi Dominum ductus est * ut in nullo prorsus hujus vite respectum vel cogitationem sibimet reservaverit. Siquidem ipse Dominus, qui hunc exterius humana collocutione ut sequeretur vocavit + intus divina inspiratione, ut mox vocantem sequeretur, accendit * ipse invisibiliter ' quomodo obsequendum esset ' edocuit. Propter quod ille merito obedientie ' dum humana contempnens negotia deserit * dominicorum fidelis dispensator factus est talentorum.

  • Beda Venerabilis, ibid. l. 892-904, p. 122.

127.3a Lectio tercia.

Et fecit ei Levi convivium magnum * in domo sua. [Luc. 5, 29]

Quod mysteriorum figuris apte congruit.

  • Beda Venerabilis, In Marcum, I, CCSL 120, l. 839, p.458.

127.3b

Qui enim domicilio Christum recipit interno * maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur * et in ejus qui crediderit recumbit affectum. Et hoc est bonorum operum spiritale convivium * quo dives populus eget ' pauper epulatur. Et erat turba publicanorum * et aliorum qui cum ipsis erant decumbentes. [Luc. 5, 29] Videbant publicanum a peccatis ad meliora conversum ' locum invenisse penitentie * et ob id etiam ipsi non desperant salutem. Et murmurabant scribe et pharisei * dicentes ad discipulos ejus : « Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ? » [Luc. 5, 30] Convivantibus cum Domino publicanis ' pharisei murmurantes ' de jejunio gloriantur * ubi primo quanta sit legis et gratie distantia ' declaratur + quia qui legem sequ[u]ntur jejune mentis famem patientur eternam * qui vero Verbum in interioribus anime receperunt ' alimenti celestis et fontis ubertate recreati ' esurire et sitire non possunt.

  • Beda Venerabilis, In Lucam, II, CCSL 120, l. 905-922, p. 122-123.