*1- S1 post Oct. Epiphaniae
Sabbato primo post Octavas Epyphanie.
Sermo Augustini de annuntiatione. Å .1
*1.1 Lectio prima.
Castissimum Marie virginis uterum ' clausum ventris cubiculum ' signatum pudoris
cenaculum ' merito plenissime collaudarem * si messem mererem quam non seminarem. Deus
solus potest metere quod non seminavit * sicut ipse in evangelio dicit. Dicat igitur
solus + dicat natus ex virgine filius Marie * dicat sponse, matri sue : Meto ubi non seminavi * et colligo ubi non sparsi.
[Luc. 19, 22] Dicat et Maria : « Et ego te filium generavi * sed virginitatem meam non
violavi. Regnum tenui virginitatis * et regem genui castitatis. Ingredientem et
egredientem habui in palatio ventris ' filium imperatoris * et e manibus meis non
amisi clavem regii pudoris. Porta facta sum Celi * janua facta sum Filio Dei. Illa
porta facta sum clausa * quam in visione divina vidit Ezechiel propheta.
- Ps. Augustinus, s sup. 195, PL 39, = 1, c. 2107.
- AF I 5
- CPL 368, PLS II, c. 854, CPP 980a
*1.2 Lectio secunda.
Joseph fili David ' natus ex genere sacerdotali et regali ' filius prophetarum ' socius scribarum ' ille qui scripsit mirabilia in lege sua * ipse fecit mirabilia in conjuge tua. Quid autem sunt Dei mirabilia + nisi que sunt hominibus impossibilia ?
Qui ergo lapideas inscripsit tabulas sine stilo ferreo * ipse gravidavit Mariam
Spiritu Sancto. Qui produxit panes in heremo sine aratione * ipse virginem impregnavit
sine corruptione. Et qui fecit virgam sine pluvia germinare * ipse fecit filiam David
sine semine generare. Non legisti Ysaiam, prophetam eximium ? Ecce,
[Is. 7, 14] Quod ergo legisti in libris tuis * aspice in Maria oculis tuis ' ut digne dicas
canticum David patris tui : inquit
, virgo concipiet * et pariet filium.Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini * in civitate Dei nostri.
[cf. Ps. 47, 9]
- ibid. = 6, c. 2210.
*1.3a Lectio tercia.
[226a]
Maximus in sermone de Adventu qui incipit « De Adventu »
. Å .2
Duas in Christo generationes legimus * sed in utraque incomprehense divinitatis est virtus. Ibi enim Deus illum ex semetipso genuit * hic eum Virgo Deo operante concepit. Ibi quidem sine initio * hic autem sine exemplo. Ibi natus est ut conderet vitam * hic factus ut tolleret mortem. Ibi Patri natus * hic hominibus procreatus. Illa nativitate hominem fecit * hac generatione hominem liberavit. Illa enim est ante hominem * ista vero supra hominem. Illa incogitabilis * et ista mirabilis.
- Ps. Maximus, h 10, PL 57, c. 242C.
- PD I 21
- PLS III, c. 352, CPP 5764b
*1.3b
Idem in sermone « Hodie »
. Å .3
Itaque parturiente Maria natus est nobis Dei filius * ut germana carnis nostre conceptione productus ' homini creato a se ' et pietatem paternam ' et fraternum largiretur affectum.
- Ps. Maximus, h 12, PL 57, c. 247C.
- PD I 22
- CPL 220, PLS III, c. 352, CPP 5766(b)