École des chartes » ELEC »
Notice: Undefined index: uri in /var/www/diple/php/Diple.php on line 362
Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS AESTIVALIS] » 93- Dominicus. Lectiones 7-9

93- Dominicus. Lectiones 7-9

In festo beati Dominici.

93.7a Lectio septima.

Secundum Matheum.

In illo tempore * dixit Jesus discipulis suis : « Vos estis sal terre. Quod si sal evanuerit + in quo salietur ? » Et reliqua.

  • Mat. 5, 13.

93.7b

Omelia beati Augustini episcopi.

Hic ostendit Dominus * fatuos esse judicandos ' qui temporalium bonorum vel copiam sectantes ' vel inopiam metuentes ' amittunt eterna que nec dari possunt ab hominibus nec auferri. Itaque si sal infatuatum fuerit + in quo salietur ? Id est ' si vos, per quos condiendi sunt quodammodo populi ' metu temporalium persecutionum amiseritis regna celestia + qui erunt homines per quos vobis error auferatur ' cum vos elegerit Deus ' per quos errorem auferat ceterorum ? Ergo ad nichilum valet sal infatuatum * nisi ut mittatur foras ' et conculcetur ab hominibus. [Mat. 5, 13] Non itaque calcatur ab hominibus qui patitur persecutionem * sed qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim non potest nisi inferior. Sed inferior non est * qui quamvis corpore multa in terra sustineat ' corde tamen in celo fixus est.

  • Augustinus, De sermone Domini in monte, I, CCSL 35, p. 15-16, l. 330-343.
  • CPL 274

93.8 Lectio octava.

Vos estis lux mundi. [Mat. 5, 14] Quomodo dixit superius « sal terre » * sic nunc dicit « lumen mundi ». Nam neque superius ista terra accipienda est ' quam pedibus calcamus corporeis * sed homines qui in terra habitant ' vel etiam peccatores + quorum condiendis et extinguendis fetoribus * apostolicum salem Dominus misit. Et hic mundum non celum et terram ' sed homines qui sunt in mundo ' vel diligunt mundum ' oportet intelligi * quibus illuminandis apostoli missi sunt. Non potest civitas abscondi supra montem posita [Mat. 5, 14] ' id est fundata super insignem magnamque justiciam * quam significat etiam ipse mons in quo Dominus disputavit.

  • ibid. p. 16, l. 344-354.

93.9 Lectio nona.

Neque accendunt lucernam * et ponunt eam sub modio. [Mat. 5, 15] Quid putas ita esse dictum « sub modio » + nisi ut occultatio tantum lucerne accipienda sit ? Tanquam si diceret : « Nemo accendit lucernam * et occultat eam. » An aliquid etiam modius significat + ut hoc sit ponere lucernam sub modio ' superiora facere corporis commoda ' quam predicationem veritatis + ut ideo quisque veritatem non predicet ' dum timet ne aliquid in rebus temporalibus et corporalibus moleste patiatur ? Et bene modius dicitur * sive propter retributionem mensure ' quia ea quisque recipit que gessit in corpore ' ut illic, inquit Apostolus, recipiat unusquisque que gessit in corpore [2 Cor. 5, 10] ' et tanquam de hoc modio corporis alio loco dicitur ' in qua enim mensura mensi fueritis remetietur vobis [Mat. 7, 2] + sive quoniam temporalia bona que corpore peraguntur * certa dierum mensura inchoantur et transeunt * quam fortassis significat modius. Eterna vero et spiritalia nullo tali fine cohercentur. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. [Jo. 3, 34]

  • ibid. p. 17, l. 355-371.