École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [PROPRIUM DE SANCTIS] » [PARS HIEMALIS] » 36- Ambrosius, ep. et c., ETP

36- Ambrosius, ep. et c., ETP

s, 4 IV

In festo beati Ambrosii si celebretur infra Pascha.

Paulus Nolanus episcopus ad Augustinum. Å .

36.1 Lectio prima.

Cum Ambrosius infans dormiret * aperto ore examen apum adveniens ' ejus ora complevit. Quo facto territus pater ejus Ambrosius ' qui fuit Galliarum prefectus * ait : « Si vixerit infantulus iste * aliquid magni erit. » Postea vero cum adolevisset et esset in Urbe cum matre et sorore virgine ' et alia virgine comite sororis ' et videret sacerdotum ab eis manus osculari * ludens offerebat dexteram ' dicens et sibi id fieri oportere. Postquam autem edoctus est liberalibus disciplinis + consularitatis suscepit insignia * ut regeret Liguriam Emiliamque. Venitque Mediolanum.

  • < BHL 377
  • CPL 169

36.2 Lectio secunda.

Cumque per idem tempus populus ad seditionem surgeret in petendo episcopum * cura sedande seditionis perrexit ad ecclesiam. Cumque alloqueretur plebem * subito vox fertur infantis in populo sonuisse ' « Ambrosium episcopum ! » Ad cujus vocis sonitum totius populi ora conversa sunt * acclamantis1 Ambrosium episcopum. Et ordinari hunc incredibili concordia consenserunt. Quo cognito * egressus ecclesiam ' tormenta personis jussit adhiberi. Sed populus acclamabat : « Peccatum tuum super nos ! » Tunc ille revertens domum * philosophiam profiteri voluit. Quod ubi ne faceret revocatus est * publicas mulieres ad se publice ingredi fecit ' ad hoc ut visis his ' populi intentio revocaretur.

36.3 Lectio tercia.

Cum autem videret nichil posse proficere * fugam paravit. Egressus vero noctis medio ' cum Ticinum se pergere putaret * mane ad portam que Romana dicitur ' invenitur. Qui inventus cum custodiretur * missa relatio est ad Valentinianum tunc imperatorem. Qui summo gaudio accepit * quod judices a se directi ' ad sacerdotium peterentur. Pendente vero relatione * iterum fugam paravit ' et latuit. Sed proditus et adductus ' cum intelligeret Dei voluntatem * postulavit se a catholico episcopo baptizari. Baptizatus itaque ' fertur omnia ecclesiastica officia implesse * et octavo die episcopus ordinatus est.

36.4 Lectio quarta.

Post annos quatuor ad Urbem ' scilicet proprium solum perrexit + ibique [197a] puellam cui manum offerre solitus erat cum germana invenit * ad quam cum dexteram illius oscularetur ' subridens ait : « Ecce ut dicebam tibi ! » Mediolanum autem reversus * ibi Justine regine matris Valentiniani que favebat Arrianis ' innumeras insidias sustinuit. Hoc in tempore * primum ymni et vigilie in ecclesia Mediolanensi celebrari ceperunt. Ipse etiam Ambrosius imperatori Theodosio propter mortem innocentium ' copiam ingrediendi ecclesiam denegavit * nec prius dignum judicavit cetu Ecclesie ' donec publicam ageret penitentiam.

36.5 Lectio quinta.

Cum autem imperator assereret David adulterium ' et homicidium perpetrasse * responsum ilico est : « Qui secutus es errantem * sequere corrigentem ! » Quod ubi audivit * ita suscepit ' ut publicam penitentiam non abhorreret. Erat autem Ambrosius multe abstinentie multarum vigiliarum + cui prandendi numquam consuetudo fuerit nisi die sabbato et dominico * vel cum celeberrimorum martirum essent natalitia. Nec operam declinabat scribendi * nisi cum aliqua infirmitate teneretur. In rebus etiam divinis fortissimus fuit + in tantum ut quod solus implere solitus erat circa baptizandos * quinque postea episcopi vix implerent.

36.6 Lectio sexta.

Tempore quo ordinatus est ' aurum omne et argentum quod habere poterat ' Ecclesie vel pauperibus * predia vero, reservato fructu germane sue ' dedit Ecclesie. Quotienscumque illi aliquis lapsus suos confessus esset * ita flebat ' ut etiam illum flere copelleret.2 Flebat etiam amarissime ' quotienscumque nunciatum illi fuerat de obitu cujuscumque sancti sacerdotis + non quia recesserat ' sed quia se precesserat * vel quia difficile esset inveniri virum ' qui summo sacerdotio dignus haberetur.

36.7 Lectio septima.

Ipse etiam de sua morte predixit * quod usque Pascha nobiscum futurus esset. Quod quidem meruit * obsecrando quod maturius liberaretur. Ingemiscebat enim cum videret avaritiam increscere * et maxime in his qui in potestatibus erant constituti. Ante paulos vero dies quam lectulo detineretur ' cum quadragesimum tercium psalmum dictaret + me vidente in modum scuti brevis ' ignis caput ejus cooperuit * atque paulatim per os ingressus est. Post quod facta est facies ejus tamquam nix. Postea reversus est ad speciem suam * et ipso die scribendi finem fecit.

36.8 Lectio octava.

Cum autem suaderent illi egrotanti ' ut vivendi peteret a Domino commeatu * respondit : « Non ita vixi inter vos * ut pudeat me vivere. Nec timeo mori * quia bonum Dominum habemus. » In loco autem in quo jacebat ' vidit Dominum Jesum advenisse ad se * et arridentem sibi. Tempore autem quo migravit * ab hora undecima usque ad illam qua emisit spiritum ' expansis manibus in modum crucis oravit. Honoratus autem sacerdos ecclesie Vercellensis ' cum in superiore domo se ad quiescendum composuisset * tercio audivit vocem dicentis sibi : « Surge ' festina * quia modo est recessurus . » Qui descendens * obtulit ei sanctum Domini Corpus. Quo accepto ubi deglutivit emisit spiritum * et ad ecclesiam majorem corpus portatum est. Ibique fuit nocte qua vigilavimus in Pascha.

36.9 Lectio nona.

Plurimi autem infantes baptizati cum a fonte venirent ' viderunt eum * ita ut aliqui sedentem in cathedra ' alii vero ascendentem digito ostenderent. Plurimi autem stellam super corpus ejus se videre narrabant. Cum autem corpus levaretur portandum ad basilicam Ambrosianam ubi positus est * ita ibi demonum turba clamabat se ab illo torqueri ' ut ejulatus eorum ferri non posset.


1 acclamantis] ac clamantis a.c.
2 copelleret] sic pro compelleret. Sequitur punctus versus + littera notabilior.