54- Primus et Felicianus, mm.
In festo Primi et Feliciani martyrum.
Ex gestis eorum. T .
54.1 Lectio prima.
Temporibus Diocleciani ' et Maximiani * pontifices templorum accusaverunt Primum et Felicianum apud eos ' dicentes : « Nisi Primum et Felicianum sacrificare feceritis * nulla beneficia a diis consequi poteritis. » Inquisiti ergo et inventi detruduntur * sed statim ab angelo confortati et soluti ' post dies aliquot imperatoribus presentantur. Cum autem in fide persisterent * crudeliter laniati ' et in carcerem retrusi ' cotidie ab angelo confortantur. Iterum promoto presidi presentati ' cum superari non possent * ab invicem separantur. Et dixit Feliciano * ut sue senectuti consuleret. Tunc Felicianus ait : « Cum sim octoginta annorum ' et ab annis triginta christianus * elegi Deo vivere ' qui me potest de tuis manibus liberare. »
- cf. BHL 6922
54.2 Lectio secunda.
Tunc jussit eum preses ligari ' et clavos in manibus et pedibus ejus figi * dicens : « Tam diu sic eris * donec nobis consenseris. » Et jussit sic triduo pendenti in stipite * nichil penitus ministrari. Post triduum jussit eum in carcerem recipi. Sequenti die jussit beatum Primum adduci * et dixit ei : « Ecce frater tuus consentiens decretis imperatorum * magnus est in palatio ipsorum. Unde si tu sic feceris * socius ejus eris. » Respondit sanctus Primus : « Etsi tu es filius Diaboli + tamen nesciens verum in parte dixisti * quia frater meus celesti Imperatori consensit. Novi enim docente me angelo quid de Feliciano fecisti * et utinam merear ei jungi. »
54.3 Lectio tercia.
Tunc iratus preses * jussit post multa supplicia plumbum buliens in os ejus infundi. Jussit etiam ut Felicianus adesset * ut terrore passionis ejus ' sacrificiis consentiret. Extensus autem sanctus Primum * quasi aquam frigidam plumbum bulliens totum bibit. Et dixit : « Ecce frater meus a me separatus non est * quem tu dicebas quod ydolis immolasset. » Iratus preses jussit eos in theatrum simul duci * et duos leones ad eos immitti. Qui statim ad pedes eorum cum impetu corruentes * eis blandiri ceperunt. Ad hoc spectandum plusquam duodecim milia hominum convenerunt * quorum quingenti cum suis omnibus crediderunt. Tunc videns preses eos non posse vinci * jussit eos extra amphite-[200c]-atrum decollari.