École des chartes » ELEC » Le sanctoral du lectionnaire de l'office dominicain (1254-1256) » [DE BEATA VIRGINE IN SABBATIS] » *6- S6 post Oct. Epiphaniae

*6- S6 post Oct. Epiphaniae

Sabbato sexto.

Odilio Cluniacensis in sermone de assumptione beate virginis « Congrue ». Å .1

*6.1 Lectio prima.

Mater, inquit, Syon dicet « homo + et homo natus est in ea * et ipse fundavit eam Altissimus » [Ps. 87, 5]. Homo utique corpore ' Altissimus potestate + nec discretus a Patre * sed exceptus in munere. Hujus etenim muneris gratiam angelo nunciante virgo Maria Dominum concipiendo promeruit * pariendo obtinuit ' et post partum virgo perpetuo permanens incorrupta possedit. Ejusdem quoque gratie conferta muneribus, ut credere fas est ' omne tempus dominice infantie ' pueritie et adolescentie cum ipso peregit * et obsequium materne dulcedinis ut vera mater ' vero humanitatis sue filio ministravit. Que autem fuerunt illorum inter se colloquia ' quam2 dulcia ' quam amabilia ' quando in matre fulgebat virginitas et letabatur fecunditas + in filio apparebat humanitas ' et latebat divinitas ? Quantum vel quale illud erat deificum ac virginale consortium * non dico nostrum, sed omnium hominum prorsus excedit intellectum.

  • Odilo Cluniacensis, s 12, de Assumptione BMV, PL 142, c. 1025AC.

*6.2 Lectio secunda.

Idem in sermone de purificatione ejusdem « Omnipotentis ». Å .3

Erat autem nostra puerpera pauper terrena possessione * sed plena celesti benedictione. Erat quidem progenita stemate regali * sed pauper stipendio temporali. Pauper mundanis rebus * referta divinis muneribus. In tantum pauper ' ut agnum qui pro peccato in purificatione offerebatur non haberet * in tantum dives ' ut Agnum peccata mundi tollentem, salva virginitate, generare posset. Siquidem et ipse filius Dei paulo minus ab angelis minoratus ' pro nobis etiam egenus factus est * ut nos sua paupertate ditaret. O beata paupertas, que nos divites reddidit * felix inopia, que locupletes nos effecit ! Quales et quantas divitias in illo puero Symeon ille justus et timoratus intuitu mentis agnovit * quem postquam videre meruit ' nichil preter ipsum concupivit videre ' nec etiam in hac vita desideravit vivere.

  • Idem, Sermo 3, de purificatione BMV, PL 142, c. 1000D-1001A.

*6.3 Lectio tercia.

Idem in sermone de nativitate ejusdem « Sit nobis ». Å .4

Qui ergo libenter amplectitur Deum natum * non horret Virginis partum. Dicit Deus creator hominis * filius hominis : « Quid est quod movet te in mea nativitate ? Non sum conceptus libidinis cupiditate. Ego matrem de qua nascerer feci * ego viam itineri meo preparavi atque mundavi. Quam despicis, Manichee, mater mea est * sed manu mea fabricata est. Si potui inquinari cum eam facerem * inquinari potui cum ex ea nascerer. Si solis radius cloace sordes exsiccare novit ' et inquinari non novit + quanto magis splendor eterne lucis, in quo nichil inquinatum incurrit ' quecumque radiaverit mundare potest ' et ipse pollui non potest ? Stulte ' unde sordes in Virgine + que nec concipiendo libidinem ' nec pariendo perpessa est dolorem ? Unde in domo sordes + ad quam nullus accessit hospes ? Solus ad eam Dominus et fabricator venit * vestem quam non habebat induit ' eamque, sicut invenit, clausam reliquit. »

  • Quodvultdeus, s 10, adversus quinque haereses, CCSL 60, cap. 5, l. 45-63, p. 278-279.
  • CPL 410

1 in marg.
2 quam] add. in marg.
3 in marg.
4 in marg.