39- Georgius, m.
In festo beati Georgii martiris.
Ex gestis ejus. T .
39.N
Nota quod kalendarium Bede dicit quod Georgius passus est in Persida in civitate Diospoli. Et quidam liber de locis transmarinis dicit quod quiescit in civitate Dyospoli que prius Lidda vocabatur, et est juxta Joppen super mare. Vita ejus que legitur in Francia dicit quod passus est sub Daciano Hyspaniarum preside, sub Diocleciano et Maximiano imperatoribus. Sed alia ejus vita in antiquis libris Lothoringie dicit quod passus est sub Daciano imperatore Persarum, presentibus .LXX. regibus de imperio ejus. Unde et in Niceno concilio inter apocrifas scripturas numeratur ejus legenda, quia martirium ejus certam relationem non habet ; verumtamen quod hic decerptum est de ejus passione contrarietatem non habet.
39.1 Lectio prima.
Beatus Georgius vir illustris de Capadocia ' terreni imperii clamide exutus ' indutusque habitu quo se christianum diutius non celaret * in medium sacrificantium sese injecit in conspectu presidis. Propter quod cruciatus est ungulis ' lampadibus ardentibus1 ad latera applicatis2 ' verberibus ac plagis sale confricatis et in rota convolutus. Cum autem nullatenus vinci posset ' sed potius magum qui ad eum3 subvertendum venerat convertisset ' et ad ejus preces ignis de celo descendens templum cum ydolis et multis paganis combussisset * tandem muniens se signo crucis ' a spiculatore percussus ' martyrium complevit.
- cf. BHL 3363/3392 ?
39.2 Lectio secunda.
Gregorius Turonensis.4
Multa de Georgio martyre miracula gesta cognovimus * de quibus pauca locuturus sum. Hujus enim reliquie ' cum reliquorum sanctorum a quibusdam ferebantur. Sed cum portitores ad locum quemdam Lemovicini termini advenissent * ubi jam pauci clerici [197c] consertum ligneis tabulis habentes oratorium ' Dominum assidue precabantur * mansionem postulant. Susceptique benigne * noctem cum fratribus psallendo deducunt. Mane autem facto * apprehensam capsulam levare penitus non valebant.
- Gregorius Turonensis, In Gloria martyrum, cap. 100, p. 554, l. 35 et p. 555, l. 1-5.
- BHL 3397
- CPL 1024
39.3 Lectio tercia.
Denique cum iter agere sine pignore sancto nequirent ' et eis maximus dolor animi insedisset * intelligunt inspirante Deo aliquid sibi ex his in loco oportere relinquere. Tunc inquisitis ligaturis divisisque particulis ' seniori qui cellule preerat largiuntur * reliquentes partem patrocinii ' sumentes facultatem quo voluerant abeundi. Habentur etiam ejus reliquie in vico quodam Cenomanensi * ubi multa plerumque miracula ostenduntur. Nam ceci ' claudi ' frigoretici ' vel reliqui infirmi * sepius ibi sanitatum gratia munerantur.
- ibid. p. 555, l. 6-12.