140- Commemoratio Fidelium defunctorum
In Com[
m]
emoratione fidelium defunctorum.1
Augustinus in Enchiridion .XIX. capitulo.
140.1 Lectio prima.
Tempus quod inter hominis mortem ' et ultimam resurrectionem interpositum est * animas abditis et receptaculis continet sicut unaqueque digna est ' vel requie ' vel erumna ' pro eo quod sortita est in carne dum viveret. Neque negandum est ' defunctorum animas pietate suorum viventium relevari * cum pro illis sacrificium Mediatori offertur ' vel elemosine in ecclesia fiunt. Sed eis hec prosunt * qui cum viverent ' hec sibi ut postea possent prodesse ' meruerunt. Est enim quidam vivendi modus ' nec tam bonus ut non requirat ista post mortem * nec tam malus ut ei non prosint ista post mortem. Est vero ' talis in bono ut hec non requirat * et est rursus talis in malo ' ut nec his valeat, cum de hac vita transierit, adjuvari. Quo circa hic omne meritum comparatur * quo post hanc vitam possit relevari quispiam ' vel gravari. Nemo autem se speret quod hic neglexit * cum obierit apud Dominum promereri.
- Augustinus, Enchiridion, PL 40, cap. 109-110, c. 283a.
- CPL 295
140.2 Lectio secunda.
Non ergo ista que pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia ' illi apostolice
sunt adversa sententie ' qua dictum est ' omnes astabimus ante tribunal Christi
[Ro. 14, 10] ' ut referat unusquisque
[cf. 2 Cor. 5, 10] * quia etiam hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viveret,2 comparavit ' ut ei possent ista prodesse. Non enim
omnibus prosunt. Et quare non omnibus prosunt + nisi propter differentiam vite quam
quisque gessit in corpore ? Cum ergo sacrificia sive altaris ' sive quarumcunque
elemosinarum ' pro defunctis baptizatis omnibus offeruntur + pro valde bonis
gratiarum actiones sunt ' pro non valde malis propiciationes sunt * pro valde malis,
etiam si nulla sunt adjumenta mortuorum ' qualescumque vivorum consolationes sunt.
Quibus autem prosunt ' aut adhoc prosunt ut sit plena remissio ' aut certe ut
tolerabilior fiat ipsa damnatio.secundum ea que per corpus
gessit ' sive
bonum ' sive malum
- ibid. cap. 110, c. 283-284.
140.3a Lectio tercia.
Post resurrectionem vero, facto universali completoque judicio * fines habebunt civitates due. Una Christi ' altera Diaboli + una bonorum, altera malorum * utraque tamen et angelorum et hominum. Istis voluntas ' illis facultas non poterit ulla esse peccandi ' vel ulla conditio moriendi + istis in eterna vita vere feliciterque viventibus ' illis infeliciter in eterna morte sine moriendi potestate durantibus * quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti ' alius alio prestabilius * in miseria vero illi ' alius alio tolerabilius permanebunt.
- ibid. cap. 111, c. 284.
140.3b
Idem in Libro de cura pro mortuis. Å .3
Sed utrum aliquid prosit anime mortui ' locus corporis sui * operosius inquirendum est.
Sane non sunt contempnenda et abicienda corpora defunctorum ' maximeque justorum atque fidelium * quibus tanquam organis et vasis ad omnia opera bona Sanctus usus est Spiritus.
- Augustinus, De cura pro mortuis, PL 40, cap. 2, c. 593, et cap. 3, c. 595.
- CPL 307
140.4 Lectio quarta.
Si paterna vestis ' et anulus, ac siquid hujusmodi est ' tanto carius est posteris ' quanto erga parentes major affectus * nullo modo ipsa spernenda sunt corpora ' que utique multo familiarius atque conjunctius quam quelibet indumenta gestamus. Hec enim non ad ornamentum vel adjutorium quod adhibetur extrinsecus * sed ad ipsam hominis naturam pertinent. Unde et antiquorum justorum funera ' officiosa pietate curata sunt ' et exequie celebrate ' et sepultura provisa * ipsique, cum viverent, de sepeliendis vel etiam transferendis suis corporibus ' filiis mandaverunt. Et Tobias sepeliendo mortuos * Deum promeruisse, teste angelo, commendatur. Ipse quoque Dominus, die tercio resurrecturus ' religiose mulieris bonum opus predicat * predicandumque commendat + quod unguentum preciosum super membra ejus effuderit * atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur ' in evangelio * qui corpus ejus de cruce acceptum ' diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt.
- ibid. cap. 3, c. 595.
140.5 Lectio quinta.
Verum iste auctoritates non hoc admonent quod insit ullus cadaveribus sensus * sed ad Dei providentiam, cui placent etiam talia pietatis officia ' corpora quoque mortuorum pertinere significant ' propter fidem resurrectionis astruendam.
Quod si verum est * profecto etiam provisus sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus ' bone affectionis humane est erga funera suorum. Quoniam si nonnulla religio est ' ut sepeliantur * non potest nulla esse quando ubi [221d] sepeliantur attenditur. Sed cum talia vivorum solatia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat + non video que sint adjumenta mortuorum * nisi ad hoc ut dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt corpora ' eisdem sanctis illos tanquam patronis susceptos apud Dominum adjuvando et orando commendent.
- ibid. cap. 3, c. 595, et cap. 4, c. 596.
140.6 Lectio sexta.
Et hec quidem facere possent * etiam si talibus locis eos humare non possent. Sed non ob aliud vel « memorie » vel « monumenta » dicuntur ea que insignite fiunt sepulchra mortuorum + nisi quia eos qui viventium oculis morte subtracti sunt * ne oblivione etiam cordibus subtrahantur in memoriam revocant ' et admonendo faciunt cogitari. Nam et memorie nomen id apertissime ostendit * et monumentum, eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. Cum itaque recolit animus ubi sepultum sit carissimi corpus ' et occurrit locus nomine martiris venerabilis * eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus.
- ibid. cap. 4, c. 596.
140.7 Lectio septima.
Que cum ita sint * non existimemus ad mortuos ' pro quibus curam gerimus,
pervenire, nisi quod pro eis sive altaris sive orationum ' sive elemosinarum
sacrificiis sollemniter supplicamus + quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosint *
sed his tantum quibus, dum vivunt, comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus
qui sint * oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum
pretermittatur, ad quos hec beneficia possint ' et debeant pervenire. Melius enim
supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt* quam eis deerunt quibus prosunt.
Diligentius tamen facit hec quisque pro necessariis suis * quo pro illo fiant
similiter a suis. Corpori enim humano quicquid impenditur ' non est presidium
salutis ' sed humanitatis officium * secundum affectum quo nemo umquam carnem suam odio habet.
[cf. Ephes. 5, 29] Unde oportet ut quam potest pro carne proximi curam quis gerat * cum ille
recesserit qui gerebat.
- ibid. cap. 18, c. 609.
140.8a Lectio octava.
Quod si hec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt + quanto magis debent facere qui credunt ' ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in eternitate mansuro, impensum ejusmodi officium sit etiam quodammodo ejusdem fidei testimonium ? Quod vero quisque apud memorias martyrum sepelitur + hoc tantum michi videtur prodesse defuncto * ut commendans eum etiam martirum patrocinio ' affectus pro illo supplicationis augeatur.
- ibid. cap. 18, c. 610.
140.8b
Idem in Enchiridion .LXXXIV. capitulo.4
Jam vero de resurrectione carnis ' non sicut quidam revixerunt iterumque sunt mortui ' sed in eternam vitam ' sicut Christus resurrexit * quemadmodum possim breviter disputare ' et omnibus questionibus, que de hac re moveri solent, satisfacere ' non invenio. Resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt hominum atque nascentur ' et mortui sunt atque morientur * nullo modo debet dubitare christianus.
- Augustinus, Enchiridion, PL 40, cap. 84, c. 272.
- CPL 295
140.9 Lectio nona.
Resurgent itaque corpora sanctorum sine ullo vicio ' sine ulla deformitate * sicut
sine ulla corruptione ' onere ' difficultate. In quibus tanta facultas * quanta erit
felicitas ! Propter quod et spiritalia dicta sunt * cum procul dubio corpora sint
futura, non spiritus. Sed sicut nunc corpus animale dicitur ' quod tamen corpus, non
anima est * ita tunc spiritale corpus erit ' corpus tamen, non spiritus erit.
Proinde quantum attinet ad corruptionem, que nunc aggravat animam ' et vitia, quibus
caro adversus spiritum concupiscit + tunc non erit caro sed corpus * quia celestia
corpora perhibentur. Propter quod dictum est * caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
[1 Co. 15, 50] Quod prius dixit « caro et sanguis » * hoc posterius dixit « corruptio. » Et
quod primum « regnum Dei » * hoc posterius dixit « incorruptionem. » Quantum autem
attinet ad substantiam * etiam tunc caro erit. Propter quod * et post
resurrectionem, corpus Christi caro appellatum est.Et tanquam exponens quid
dixerit *
neque corruptio, inquit
, incorruptionem possidebit.
- ibid. cap. 91, c. 274.