25- Conversio S. Pauli
In Conversione beati Pauli.
Sermo beati Augustini.
25.1a Lectio prima.
Lectio Actuum apostolorum ' pronunciata est * ubi apostolus Paulus ex persecutore christianorum ' annuntiator factus est Christi.
- Augustinus, s 278, PL 38, cap. 1, c. 1268.
- (alias s ap 189, PL 39, c. 2098 = 1)a
25.1b
Occidit in eo Christus sevitiam ' et suscitavit mansuetudinem veram * occidens et
vivificans ' percutiens et sanans + occisus Agnus a lupis * faciens agnos de lupis.
Sic enim in preclara prophetia, cum Jacob patriarcha benediceret filiis suis '
presentia tangens ' futura prospiciens * predictum erat quod in Paulo contigit. Erat
enim Paulus sicut ipse testatur * de tribu Benjamim. Cum autem Jacob benedicens
filios suos ' venisset ad benedicendum Benjamin * ait de illo : Benjamin lupus rapax.
[Gen. 49, 27]
- Augustinus, s 279, PL 38, cap. 1, c. 1275.
- (ap 189 ibid.)(a)
25.2 Lectio secunda.
Quid ergo ? Lupus rapax semper ? Absit ! Sed qui mane rapiat predam * ad vesperam dividat escas.
[Gen. 49, 27] Hoc in apostolo Paulo completum est * quia et de illo predictum erat. Jam si
placet audiamus eum mane rapientem predam * ad vesperam dividentem escas. Mane et
vespere posita sunt * pro eo ' ac si diceretur « prius » et « postea ». Sic ergo
accipiamus. Prius rapuit predam * postea divisit. Attendite raptorem. Saulus,
[Act. 9, 1-2] * utique puniendos.inquit '
acceptis epistolis a principibus sacerdotum ibat + ut
ubicumque inveniret christianos ' ad sacerdotes attraheret ' et adduceret
- ibid.
- (ap 189 ibid. = 1-2)
25.3 Lectio tercia.
[Act. 9, 1] *
hoc est mane rapiens. Nam et quando lapidatus est Stephanus pro nomine Christi *
evidentius aderat lapidator et Saulus. Et sic aderat lapidantibus * ut non ei
sufficeret ' si tantum suis manibus lapidaret. Ut enim esset in omnium lapidantium
manibus + ipse omnium vestimenta servabat * magis seviens ' omnes adjuvendo ' quam
suis manibus lapidando. Audivimus quomodo mane rapuit * audiamus qualiter ad
vesperam divisit escas. Voce Christi de celo prostratus ' et accipiens desuper
interdictum jam seviendi ' cecidit in faciem suam * prius prosternendus ' postea
erigendus + prius percutiendus * postea sanandus. Non enim postea in illo Christus
viveret * nisi occideretur in eo quod male antea vixisset.Ibat
spirans et hanelans cedes
- ibid.
- (ap 189 c. 2098-2099 = 2-3)
25.4 Lectio quarta.
Quid ergo prostratus audivit ? « Saule, Saule, quid me persequeris ? Durum est tibi * contra stimulum
calcitrare. » Et ille : « Quis es, Domine ? » Et vox desuper : « Ego sum Jesus
[Act. 9, 4-5] Membris in terra adhuc positis * caput in celo clamat. Et non dicebat '
« quid persequeris fideles meos » * sed Nazarenus *
quem tu persequeris. »« quid me persequeris.1 »
[Act. 9, 6] Jam parat se ad obediendum * qui prius seviebat ad persequendum. Jam formatur
ex persecutore predicator + ex lupo ovis * ex hoste miles.Et ille :
« Quid me jubes
facere ? »
- ibid. c. 1275-1276.
- (ap 189 c. 2099 = 3)
25.5 Lectio quinta.
Audit quid facere debeat. Cecus sane factus est * ut interiori luce fulgeret cor ejus. Exterior lux ad tempus subtracta est persecutori * ut redderetur predicatori. Eo tamen tempore quo cetera non videbat * Jesum videbat. Ita ex ipsa ejus cecitate informabatur misterium credentium * quod qui credit in Christum ' ipsum intueri debet. Cetera creatura vilescat * ut Creator in corde dulcescat. Videamus ergo ! Adductus est Ananiam. Et Ananias interpretatur ovis.
- ibid. cap. 1-2, c. 1276.
- (ap 189 ibid. = 3-4)
25.6 Lectio sexta.
Ecce lupus rapax adducitur ad ovem sequendam * [194c] non rapiendam. Sed ne repente
ovis expavesceret lupum * ipse Pastor de Celo qui omnia faciebat ' nunciavit lupum
venturum ovi ' sed non seviturum. Et tamen tam immanis fama lupum illum
precesserat * ut non posset ovis audito ejus nomine non conturbari. Nam cum Dominus
Jesus eidem Ananie nunciasset Saulum venisse jam ut crederet ' et ad eum Ananias ire
deberet * ait Ananias : « Domine, audivi de isto homine * quod multa mala operatus
est in sanctos tuos. Et nunc litteras accepit a principibus sacerdotum * ut
ubicumque invenerit tui nominis sectatores ' vinctos pertrahat. » Dominus autem ad
illum : « Sine ! Ego ei ostendam * quanta oporteat eum pati pro nomine meo. »
[cf. Act. 9, 13-16]
- ibid. cap. 2, c. 1276.
- (ap 189 ibid. = 4)
25.7 Lectio septima.
Magna res geritur. Lupo sevitia interdicitur * lupus ad ovem captivus ducitur. Tanta autem precesserat fama lupi raptoris * ut ejus nomine audito tremeret ovis ' etiam sub manu pastoris. Confortatur autem ' ne jam putet sevientem * sed magis foveat metuentem. Ab Agno pro ovibus mortuo * fit ovis secura de lupo.
Ego,
[Act. 9, 16] Ubi terror * ibi salus. Qui faciebat contra nomen Pastoris * et ipse patitur
pro nomine Pastoris.inquit
, illi ostendam * que oporteat eum pati pro nomine meo.
- ibid. cap. 2, c. 1276, et cap. 4, c. 1277.
- (ap 189 ibid.)
25.8 Lectio octava.
O sevitia misericordie ! Vides illum preparare ferrum + secaturus est ' non
perempturus * curaturus ' non occisurus. Christus dicebat : Ego illi ostendam ' quanta illum oporteat pati pro nomine meo.
[Rom. 8, 18] Ac si dicat : « Seviat mundus ' fremat mundus + increpet linguis * corruscet
armis ! Quicquid poterit faciat + quid faciet ad id quod accepturi sumus ? »Sed quo
fine ? Ipsum qui patiebatur ' audite !
Non sunt condigne passiones hujus
temporis * ad futuram gloriam que revelabitur in nobis.
- ibid. cap. 4, c. 1277-1278.
- (ap 189 ibid. = 5)
25.9 Lectio nona.
Appendo quod patior * contra id quod spero. Hoc sentio * illud credo. Et tamen plus est quod credo * quam quod sentio. Quicquid est quod sevit pro nomine Christi * si potest vinci ' tolerabile est. Si non potest vinci * migrare hinc faciat. Non extinguit * sed accelerat. Quid accelerat ? Ipsum premium ' ipsam dulcedinem * que cum venerit ' sine fine erit. Opus cum fine * merces sine fine.
- ibid. cap. 4, c. 1278.
- (ap 189 c. 2099-2100 = 5)