148- Martinus.
148.1 Lectio.1
Sed ut reliquas virtutes ejus, quas in episcopatu egit ' agrediar * erat haud longe ab oppido proximus monasterii locus ' quem falsa hominum opinio velut consepultis ibi martiribus sacraverat. Nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. Sed Martinus, non temere adhibens incertis fidem2 * ab his qui majores natu erant presbiteris vel clericis, flagitabat nomen sibi martiris ' tempusque passionis ostendi. Grandi se scrupulo permoveri * quod nichil certi constans sibi majorum memoria tradidisset.
- ibid. 11, 1-2, p. 276.
148.2 Lectio.3
Cum aliquamdiu ergo a loco illo se abstinuisset ' nec derogans religioni, quia incertus erat ' nec au[c]toritatem4 vulgo accommodans ' ne superstitio convalesceret * quodam die, paucis secum adhibitis fratribus, ad locum pergit. Deinde super sepulchrum ipsum astans, oravit ad Dominum * ut quis esset vel cujus meriti sepultus ' ostenderet. Tunc conversus ad levam * vidit prope assistere umbram sordidam trucem. Imperat ' nomen meritumque ut loqueretur. Nomen edicit * de crimine confitetur ' latronem se fuisse ob scelera percussum ' vulgi errore celebratum + sibi nichil cum martiribus esse commune * cum illos, gloria ' se autem, pena ' retineret. Mirum in modum ' vocem loquentis qui aderant audiebant * personam tamen non videbant. Tunc Martinus quid vidisset exposuit + jussitque ex eo loco altare quod ibi fuerat submoveri * atque ita populum a superstitionis illius absolvit errore.
- ibid. 11, 3-5, p. 276.
148.3 Lectio.5
Accidit autem in [223b] sequenti tempore, dum iter ageret ' ut gentilis cujusdam corpus, quod ad sepulchrum cum supersticioso funere deferebatur ' obvium haberet * quidque id esset ignarus ' paululum stetit. Nam fere quingentorum passuum intervallum erat * ut difficile fuerit dinoscere quid videret. Tamen quia rusticam manum cernens et, agente vento, lintheamina corpori subjecta volitarent ' profanos sacrificiorum ritus credidit * quia esset hec Gallorum rusticis consuetudo ' simulacra demonum, candido tecta velamine ' misera per agros suos circumferre dementia. Elevato ergo in Adverso signo crucis * imperat turbe non moveri a loco ' onusque deponere. Videres miseros primum velut saxa riguisse.
- ibid. 12, 1-3, p. 278.
148.S
Deinde cum movere se summo conamine niterentur + ultra accedere non valentes, ridiculam in vertiginem rotabantur * donec victi ' corporis onus deponunt. Attoniti et semet invicem aspicientes * quidnam sibi accidisset ' taciti cogitabant. Sed cum beatus vir comperisset exequiarum illam esse frequentiam, non sacrorum * elevata rursum manu, dat eis abeundi et tollendi corpus potestatem. Ita eos, et cum voluit, stare compulit * et cum libuit, abire permisit.
- ibid. 12, 4-5, p. 278.